« »
 
[]« 1 factum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACTUM1
1. FACTUM. Sic appellata, ut auctor est Sirmondus in Notis ad Sidonii Epithalamium Polemii, Constitutio quædam Honorii et Theodosii Augg. ad Agricolam Præf. Pr. Gall. in Codice Autisiod. quæ ab Hincmaro Edictum dicitur. Vide quæ de hac voce observat præterea Salmasius ad Capitolinum pag. 259. ubi Factum idem esse, quod πραγματιϰόν Græcis, seu Pragmatica Constitutio, argute docet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solitæ autem sunt Pragmaticæ istiusmodi sanctiones, nonnisi in publicis causis fieri, ad preces civitatum et provinciarum et ad suggestionem plerumque Judicum et Præsidum provinciarum : sicque dictæ sunt, quod longo tractatu et consilio habito solemniter et multa verborum dissertatione formarentur ; qua ratione quidquid fit, Græcis πραγματιϰὸν dicitur. Sic Constitutionis Fl. Constantini Tyranni, qua sanxit ut vii. provinciarum Galliæ conventus Arelati, Imperii tum sede, agerentur quamque primus in Ausonianis Lectionibus vulgavit Scaliger, inscriptionem in scripta scheda hanc fuisse testatur ad Symmachum Juretus :
Factum Fl. Constantini ad Agricolam Præfectum Præt. Galliarum.
Plura vide apud Salmasium in Notis ad Vitam Gordiani. Hæc ex Hofmanni Lexico.