« 2 factum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACTUM2
2. FACTUM, Inquit Spelmannus, a Forensibus Anglicis dicitur scriptum solenne, quo firmatur
donum, concessio, pactum, contractus, et hujusmodi : alias charta, instrumentum contractus
in scriptis conceptum, aut in scripta redactum, apud Cowellum lib. 3. Instit. tit. 22. §
10. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 246 :
Prædictus vero Willelmus postea per concordiam quietum clamavit libere et pacifice ab omni servitio dictam advocatiam,...... ut patet per Factum suum.Placit. Pasch. ann. 8. Edw. II. Kanc. rot. 13. in Abbrev. Placit. pag. 320 :
Ricardus cognovit prædictum scriptum esse Factum suum, et non ostendit aliquod Factum speciale, quin Joanni in prædicto debito debeat teneri nisi quod prætendit prædictam verificationem, quæ in casu isto contra prædictum Factum non est admittenda, etc.Vide Indentura.