«
2 facula » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 393c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACULA2
2. FACULA, Latinis, Tæda ex arboribus pinei generis : recentioribus vero quivis caudex,
stipes ad ardendum ;
Busche. Capitulare de Villis cap. 62 ;
Quid de lignariis,
et Faculis, quid de axilis, et alio materiamine, etc
. Marculfus lib. 1. form. 11. in
Tractoria Legatorum :
Ideo jubemus, ut locis convenientibus eisdem a vobis evectio
simul et humanitas ministretur, hoc est, veredos seu paraveredos tantos, panis nitidi
modios tantos,... leguminum carra tanta, Faculas tantas, etc.
Baluzius legit :
legumina,
ligna, carra tanta, faculas tantas, itemque victus ad caballos
eorum.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt simul
exceptis lignariis et carris, quæ in ipsis villis fiunt, 867. Facularum, 977. perticarum
circulorum, 156. scindularum, etc.
Codex MS. Irminonis Abbatis Sangerman.
fol. 60. v°. col. 2 :
Solvunt... ova xxx. axiculos
c. et totidem scindolas, xii. dovas, circulos
vi. xii. Faculas.
Rursum legitur fol. seq. col. 2.
Vide plura apud Guerardum in indice,
qui interpretatur
faculam, Frustum ligni resinosi, in virgas tenues fissum, ad
lumen faciendum, tædæ genus. Aliis etiam usibus inservientia frusta ligni faculas dictas
esse testis est Varro de Ling. Lat. lib. 4. cap. 13 :
Utuntur in vinea alligando,
fasces, incisos fustes, Faculas.
Cato de Re rustic. cap. 37 :
Ridicas
et palos, quos pridie in tecto posueras, siccos dalato, Faculas
facito.
P. Carpentier, 1766.
◊ Gloss. Cæs. Heisterbach. in
Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheim pag. 668. col. 1 :
Faculæ sunt ligna arida, quæ vulgariter appellantur aspen.
Faculas Accendere, Supertitionis species, quam exagitant passim Concilia. Arelat. II. cap. 23 :
Si in alicujus Episcopi territorio infideles aut Faculas accenderint, aut
arbores, fontes, vel saxa venerentur, etc. Candelam deferre,
in Concil.
Nannetensi cap. 20. Adde Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 236. 316. Vide Concil. Bracarense apud
Burchard. lib. 10. cap. 21. Synod. Trullan. can. 65. Concil. Toletan. XII. can. 11. XVI.
can. 2. Canut. Leg. Mundan. cap. 5.
Leg. Presbyt. Northumbr. cap. 48.