« Fadiga » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FADIGA
FADIGA dicitur, cum judex, vel feudalis dominus, vassallo jus sibi fieri, aut quod ejus
servitii est indicari aut probari postulanti, vel plane denegat, vel Curiæ suæ placita
differt ultra quam Leges feudales permittant. Appendix ad Marcam Hispan. col. 1343 :
Ad hæc Guillelmus Raimundi respondebat se ideo guardam ipsius zudæ non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat, nec partem suam, quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat, ac manifeste monstrare vel tradere nolebat, nec ad judicium seu laudamentum suæ curiæ eam adducere, vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit, semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit... Propter hoc judicavit prædicta curiaquod si Guillelmus Raimundi posset legitimis testibus ea quæ dicebat comprobare, vide licet quod in domino suo Comite supradictam Fadigam fecisset, imputet sibi Comes supradictas expensas sexaginta milium aureorum, etc.Vide Defectus 3. Fadia et Fatigare 1.