« »
 
[]« Faldagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 402c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALDAGIUM
FALDAGIUM, Idem quod Faldsoca, Privilegium scilicet, et erigendæ et circumagendæ faldæ, seu ovilis, per arva inculta, eorumdem stercorandi gratia, et gregis fovendi. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 337 :
In Brunham 2. carrucatas terræ, et unum Faldagium, et 1. molendinum.
Pag. 340 :
2. carrucatas terræ, cum 1. Faldagio et molendino.
Pag. 412 :
Cum Faldagiis et brueriis suis apud Norwicum.
Tom. 2. pag. 275 :
De Faldagio habendo ad ducentos bidentes ad plus in villa, etc.
Vide Merlin. Repert. tom. 5. pag. 104.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Faldatum, Eadem notione. Formul. Anglic. Thomæ Madox pag. 299 :
Ego Walterus Looht de Colesburn dedi Monachis de Brueria pasturam ad ducentas oves : et ego habeo fenes et Faldata de præfatis ovibus, et tamen non possum nec debeo ponere faldam eorum ultra la Gresfurlung, etc.
Faldare, Faldam in agrum immittere, illius stercorandi gratia. Fleta lib. 2. cap. 73. § 5 :
Faciant... terras dominicas marlari, compostari, de ovili Faldari, appruari, et emendari.