« »
 
[]« Falmotum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 405c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALMOTUM
FALMOTUM, Conventus, Cœtus, a Saxonico folc, Populus, et Mote, Concilium. Donatio Guidonis de Meriton Militis Fratribus Templis Salvatoris apud Kennettum Antiqu. Ambrosden. ad annum 1164 :
Testes donationis sunt Fulco Sacerdos de Meriton, Luvellus de Horspath et totum Falmotum meorum hominum et suorum.
Quo in loco Falmotum solam significat vassallorum domini congregationem. Sed alia fuere Falmota hisce parvis cœtibus solemniora, quæ scilicet in urbibus vel provinciis celebrabantur. Falmotum urbis vel oppidi, quod vulgo Burgmote appellabant, tum cogebatur, cum cives negotium habebant aliquod extraordinarium ; Falmotum vero provinciæ, Schiremote dictum, unoquoque anno congregabatur. Huic intererant Equites omnes ceterique Vassalli liberæ conditionis, qui præstito Regi fidei et homagii sacramento Magistratum eligebant Scheriff vocatum, qui per annum integrum in tota provincia jurisdictionem exerceret amplissimam. Verum hujus Magistratus electio penes solum Regem esse cœpit anno 1315. ut docet Kennettus in Glossario ad calcem Antiquit. laudatarum. Vide Falkesmote et Folkesmote.