« »
 
[]« Falo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 405c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALO
FALO. Albertus Mussatus lib. 13. de Gestis Henrici VII. Cæsaris rubrica 8 :
Sed ecce in summo Gorgonæ fastigio ignem emicare, quod signum Falo ipsi nuncupabant, conspexere. Hujus indices signi Roberti Apuliæ Regis galeas in Elbam declinasse declaravere, ibique identidem damna intulisse incolis, mox et in portum Pisanum descendisse. Verum Falonis indicio Gorgonei classem Pisani in tutum redegere, illæsamque servavere.
Ubi Villanus sic notat : Vox Falo acula accentiuncula notanda est Faló. Significat autem flammam seu flammæ splendorem, vel potius repentinam flammæ apparitionem ; et videtur esse unum ex iis verbis, quæ a Græcis ad nos recta migrarunt ; illis enim φαλός, splendidum vel album derivatione a verbo φάω, quod est Luceo. Consimile huic verbo, quod [] obiter dixerim, est nauticum Fano, quod Græcis, φανός, a verbo φαίνω, quod inter alia est Luceo, appareo. Galli dicunt Falot, quod videtur affine τῷ Faló Etruscorum. Vide Menagii Etymologias Gallicas.