![[]](img/image.png)
3. FALSARE, Falsam esse rem quampiam contendere. Lex Ripuar. tit. 59. § 2 :
Et si quis in posterum hoc refragari vel Falsare voluerit, a testibus convincatur.Ita Falsare chartam, est falsam asserere, in Capitul. 3. ann. 819. cap. 10. Chartam falsam efficere, lib. 3. Capitul. cap. 43. Tabular. S. Ambrosii Bituric. sub Roberto Rege :
Si quis autem homo seu femina hanc cartam Falsare voluerit : componat centum libras auri, aut seipsum reddat eidem Ecclesiæ ejusdemque habitatoribus ad servile opus peragendum.Leges Edgari Regis art. 9. apud Bromptonum :
Si accusatus se de hoc non idoneaverit, et nisi accusationem Falsaverit, redimat se wera sua, i.falsam esse arguerit. Vide l. penult. D. de Falsis. (48, 10.)