« »
 
[]« 4 falsare curiam » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 406a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSARE4
4. FALSARE Curiam, in Regiam majestat. lib. 3. cap. 21. § 7. idem valet ac appellare a judicio Curiæ tanquam falso et pravo. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 71 :
Qui Judicium Curiæ recusat, Curiam Falsat, et qui Curiam Falsat, Principem damnat. Fausser la Cour,
in Assisiis Hierosolymit. MSS. cap. 103. quod idem valet ac
Falsare Judicium, Appellare a judicio.[] Dupliciter autem falsabatur Curia, vel Judicium, primo, cum simplex ac nuda erat appellatio ; secundo, cum appellationi adjungebatur crimen aliquod, quod Judicibus impingeretur, veluti si odii, lucri, vel alia prava causa judicium egisse appellans contenderet. Prima appellatio in Curia domini superioris consueto juris ordine procedebat, altera duello definiebatur. Appellans enim, Judicem aut Judices seu Pares suos pravum judicium ac iniquum ex prava causa egisse duello se probaturum profitebatur, eoque nomine cum ipsis Judicibus monomachiam inibat. Quod ab ipsis veteribus Francis accersunt non insulse viri docti, apud quos Comes seu Judex, qui in judicando peccasset, plectebatur, adeo ut contingeret etiam, ut a partibus læsis interdum occideretur iniquus Judex, ejusque cædes non magna mulcta lueretur, ut videre est in Lege Salica Edit. Heroldi tit. 54. 57. Sed de Falsatione judiciorum plura jam a nobis observata sunt ad Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 6. quibus subdere videtur operæ pretium locum Hugonis Falcandi de Calamitatib. Siciliæ pag. 690 :
Hanc ergo sententiam vice consensuque omnium Boamundus Comes, ut erat vir eloquens, in præsentia Regis exposuit. Tunc Richardus Comes exclamavit, injuste se gravari, odium æquitati præferri : paratum se probare, quod iniquam falsamque protulisset sententiam. Quibus verbis Boamundus Comitem prohibuit Curiæ respondere, dicens, injuriam hanc non in eos, qui judicaverant, sed in caput regium principaliter redundare. Dehinc injunctum est Archiepiscopis et Episcopis qui aderant, ut in auctorem tantæ contumeliæ, quod æquum esset, de juris severitate decernerent. At illi juxta Constitutiones Regum Siciliæ decreverunt, Comitem Richardum non solum de terra sua, verum etiam de membris et corpore Regis misericordiæ subjacere, eo quod judicium Curiæ Falsum dicere præsumpsisset. Captus igitur et militum custodiæ traditus, Taurominium jussus est perduci, et ibidem in Castello... summa diligentia custodiri.
Quæ quidem non modice illustrant, quæ habentur in Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 76. ubi sane appellari a judiciis Regiarum Curiarum posse, sed Regiam Curiam falsari non posse decernitur :
car l'on ne trouveroit mie qui droit en feist : car li Rois ne tient de nului fors de Dieu et de lui.
Addam etiam formulam ejusmodi appellationum, desumptam ex Tabulario Episcopatus Parisiensis Bibliothecæ Puteanæ fol. 149 :
Philippus D. G. Franc. Rex dilecto et fideli suo Episcopo Parisiensi salutem et dilectionem. Cum fidelis et devotus frater noster P. Alençon. et Carnotensis Comes, et Almaricus de Meulento Valletus noster asserant se ab audientia vestra ad nostram Curiam super quodam Judicio, tanquam pravo et Falso dato in vestra Curia contra eosdem pro Roberto de Haricuria Milite appellasse : mandamus vobis quatenus sitis coram nobis ad instans Parlamentum ad diem octabarum B. Martini hiemalis, et vobiscum habeatis Andream Groingnet, Joannem Angier, et Philippum Paon judicatores vestros super pravo et Falso Judicio dictis Comiti et Almarico responsuros, et significetis dicto R. de Haricuria, quod ad dictum diem intersit, si sua crediderit interesse : inhibentes vobis, ne pendente hujusmodi appellatione aliquid innovare præsumatis in præjudicium Curiæ nostræ, et dictæ appellationis. Dat. Paris. [] die Jovis post festum Apostolorum Petri et Pauli.
Cognitio vero de falso judicio facto ad Regem unice spectavit. Statut. Marlebridgense sub Henrico III. Rege Angl. cap. 21 :
Nullus de cætero, excepto Domino Rege, teneat placitum in Curia sua de Falso Judicio, facto in Curia tenentium suorum, quia hujusmodi placita specialiter spectant ad Coronam et dignitatem Domini Regis.
Vide Gul. Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 3. pag. 551.
P. Carpentier, 1766.
Fausser jugement, apud Petr. de Font. in Consil. Fausséeur et Fausserres, Appellator, et Faussement, ipsa appellatio, ibid. cap. 21. et 22. Vide supra in Appellatio 1.