« »
 
[]« 1 falsificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSIFICARE1
1. FALSIFICARE, Idem quod Falsare, Rem falsam asserere, seu quempiam falsidicum probare. Charta Ludovici VI. Reg. Fr. ann. 1110. apud Jacob. Petitum, post Pœnitentiale Theodori pag. 581 :
Horum itaque (servorum) probationes, aut liberi suscipiant, aut contradicendo Falsificent.
Ægidius de Roya ann. 1230 :
Fernandus Comes Flandriæ... Brugensibus dedit privilegium, quod Scabinos impositos amovere non posset, nisi secundum legem Falsificati essent.
Id est, convicti de falso judicio. Gesta Tancredi num. 102. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 175 :
At Boamundus, ut ipse non imprudens, rei seriem scrutatur, quisnam somniator ille esset, quibus populum ambagibus involvisset, quem fossoribus locum significasset, utque ipse insiluisset, fodisset, invenisset : statim fallaciam deprehendit, inventionem irritam, inventorem conjecturis Falsificat argutis.