![[]](img/image.png)
3. FALSIFICARE, Adulterare, corrumpere scriptum, monetam, etc. Gall. Falsifier. Ottoboni
Scribæ Annales Genuenses ad ann. 1175. apud Murator. tom. 6. col. 353 :
Pisanis vero monetam Lucensem, quam malitiose cudebant et Falsificabant, sub juramento debito interdixit.Chron. Parmense ad ann. 1293. apud Murator. tom. 9. col. 824 :
Liber Societatis Cruxatorum et populi Parmæ de consensu et conscientia dicti Capitanei per Dondedeum ejus Notarium in pluribus locis Falsificatus et cassus fuit.Privilegia Friburg. civitati concessa a Bolione Duce Furstenbergensi ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. pag. 41 :
Pannos et stamina non Falsificata, cujuscumque valoris et coloris fuerint, licite possint vendere, et incidere per ulnas.