« »
 
[]« 4 falsificare curiam » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSIFICARE4
4. FALSIFICARE Curiam, Idem quod Falsare judicium, Appellare a judicio. Apud Anglos usu et consuetudine Regni receptum erat ut qui Curiam Falsificaret seu judicium, præsertim cum de iniquitate judicii querebatur, coram ipsa Curia tactis sacrosanctis Evangeliis juramento id affirmare teneretur ; quod duello definiebatur apud Francos. Hujus moris testis est Hickesius Præfat. in Grammat. Anglo-Saxon. pag. 26. ubi ex Annal. R. Hovedeni pag. 283. hæc exscribit :
Conquestus enim erat Regi idem Johannes, quod cum calumniatus esset in Curia Archiepiscopi terram quamdam de illo tenendam jure hæreditario, et diu inde placitasset, nullam inde potuit assequi justitiam, et quod ipse Curiam Archiepiscopi sacramento Falsificaverat secundum consuetudinem Regni. Cui Archiepiscopus respondit : nulla justitia defuit Johanni in Curia mea, sed ipse, nescio cujus consilio, an propriæ voluntatis motu, attulit in Curia mea quemdam Toper (id est, librum Hymnorum) et juravit super illum, quod ipse pro defectu justitiæ a Curia mea recessit, cum statutum sit in Regno vestro, quod qui Curiam alterius Falsificare voluit, oportet eum jurare super sacrosancta Evangelia.
Vide Falsare Judicium.