« »
 
[]« Fargana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 414c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARGANA
FARGANA. Leo Ost. lib. 3. Chr. Cas. cap. 57 :
Profectus hinc, 190. Farganas fra tribus in dormitorium misit. Alia vice pro piscibus misit tarenos mille.
Ubi quidam legendum censent sarganas. Sunt autem σαργάναι Hesychio et Suidæ, sportæ vimineæ, crates ex juncis, usui forte Monachorum aptæ in dormitorio. Germanis Forahana et Forhana hodie Forelle est Trutta, Gall. Truite. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 678. et infra Fario.
P. Carpentier, 1766.
Sarganas lubens legerim ; sed lodices intelligendas opinor, idem proinde esse quod Sargia. Vide Sargineum.