« 2 farius equus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 415c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARIUS2
2. FARIUS Equus, Arabicus, generosus : Arabibus Faras. Unde φάρας, apud Achmetem in Onirocriticis cap. 223. ἵππος ὁ
φάρας ὁ εὐγενὴς, etc. et cap. 152. 159. φάρας
Ἀραϐιϰὸς, apud Nicetam in Isaacio lib. 1. n. 2. Leo Imp. in Tact. cap. 18. §
137. ait, Saracenorum equos φαρίους appellari. Raymundus
pag. 162 :
Assumptis omnibus pecuniis suis Cæsaream et Camelam adibant, ut ibi equos Farios mercarentur.Infra pag. 165 :
Cœperunt ostendere illi de parte Comitis equos Farios, et divitias suas.Ead. pag. :
Qui cum accepisset a Comite Raimundo 5000. solidorum, et duos equos Farios optimos, etc.A voce φάρας nostri equos generosos, ut sunt Arabici, Ferrandos, vocarunt, ut docemus in voce Ferrandus. Equos vero ejusmodi Arabicos in pretio fuisse, alibi pariter docemus. :
Alibi :Hue s'en retorna sur le roux Arabi.
Bien fu armé, s'ot le rox Arabi.
◊ Alpharaces cavalli, iidem qui Farii, vox nempe
conflata ex præpositione al, Arabibus familiari, et Faras, equus generosus.
Matth. Silvaticus in Pand. :
Al, et el, articulus apud Arabes significat id quod apud nos vulgariter addimus præponendo nominibus, la, le, li, lo.Joannes VIII. PP. in Epistola ad Aldephonsum Regem Galliciæ apud Sampirum :
Aliquantos utiles et optimos Mauriscos cum armis (quos Hispani cavallos Alpharaces vocant) ad nos dirigere non omittatis.Ubi Maurisci, non sunt quasi minores Mauri, quod vult Altaserra ; sed ita dicuntur enuntiatione Longobardica, quomodo Franciscum, Angliscum, et similia usurpant Scriptores. Caballi Maurisci, in Epist. 3. Leonis III. PP. proinde iidem, qui Numidæ et Ægyptii, quos commendant etiam Gratius in Cynegetico v. 518. et Arianus seu Xenophon Junior in lib. de Venat. cap. 24. Vide, quæ observamus ad Alexiadem pag. 408. 409. Ab Alfaras Arabico, formata vox Auferant, nostris olim familiaris. MS :
Infra :Mult sont lasé li Auferant cremu.
MS :Mais quant j'oi braire les destres Auferans.
Alibi :En destre menent les Auferrans de pris.
Il remonterent és Auferrans destriers.
P. , 1766.
◊ Quod ejusmodi equi aliis
cursu maxime præstantiores sint, hinc fluvium rapidissimi cursus, Arabis vocarunt.
Bestiar. Ms. : Entre aus et la terre as Fourmis,Keurt un fleuve moult Arabis.
Farisea. Vox ejusdem originis, pro equa faria. Ordericus Vitalis de Boemundo lib. 10. pag.
794 :
Et celerem equam fortissimamque, quam Fariseam appellant, cum uno Milite ascendit.Hinc har-faras, stercus caballinum, apud Matthæum Silvaticum.
◊ Ex prædictis videtur emendandus Procopius lib. 1. Goth. cap.
18. ubi Belisarium exhibet equo bellicosissimo insidentem, qui toto fuscus corpore,
anteriorem capitis partem ad nares eximio candore insignem habebat. Mox addit :
Οὗτον Ἓλληνες μὲν φαλιὸν, Βάρϐαροι δὲ Βάλαν ϰαλοῦσι.Legerim enim φάραν. Vide Glossar. med. Græc. voce Φάρας col. 1665. Hisce addendum videtur, quod Hieronymus de Nominibus Hebraicis, Affanez, equorum domitorem interpretatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi legendum
forte Apharez vel Apharesh, ab articulo Hebraico a et Pharash,
Eques. Haud scio etiam an emendanda sit superius vox φάραν pro Βάλαν, maxime cum Britones nostri
Armoricani albedinem hanc in animalium fronte etiamnum Baill nuncupent, et
Baillet vel etiam nude Baill equum aliudve animal hoc albore notatum :
quod a quibusdam Gallo-Flandris Bayard appellatur. Quos autem Barbaros hic vocat
Procopius, Gallos esse conjicere licet.