« »
 
[]« 1 farius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 415c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARIUS1
1. FARIUS. Charta Harvichi pro Monast. Prumiensi apud Martenium Ampliss. Collect. tom. 1. col. 56 :
Quod nos nec feci nec facere rogavi, præter istum quem firmissimum volo esse, quoque tempore fuerit ostensus, nullum sociatus effectum, nisi vacuus et inanis appareat ; auctorem vero criminis vel Farium nec multum tum tempore patiatur judiciaria habere potestas.
An idem quod Teuton. Farira, Insidiator, a Fara, quod dolos, fraudes, insidias significat. Vide Schilter, in Faran. Leg. parum.
P. Carpentier, 1766.
Rursum hæc vox occurrit, non magis aperto sensu, in Translat. SS. xii. Fratrum tom. 1. Sept. pag. 155. col. 1 :
.... Concivem denique cives
Non dominum sensere sui, quem corporis ingens
Vix (l. vis) animique novo Fario titulaverat hosti.
Hic hærent docti Editores, suspicanturque hostem communem humani generis indigitari. Vide Farium.