« Fartor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 417c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARTOR
FARTOR,
Nomenclator, in Glossario Sangerman. MS. n. 501. Apud Festum explicatius :
Fartores, Nomenclatores, qui clam velut infarcirent nomina salutatorum in aurem Candidati.Etymon petendum a verbo Fari. Candidatis seu Petitoribus in primis elaborandum erat, ut singulos cives nossent, eorumque nomina tenerent ; cum autem in tanta populi multitudine et tantis vitæ occupationibus hoc fieri vix posset, ministrum instituerunt, qui Candidatis nomina omnium civium, ut quisque occurrebat, suggereret, eumque Nomenclatorem vocarunt Cicero pro Muræna Monitorem, Festus vero Fartorem dixit, et ex eo Glossator Sangerm.