« Fasciolum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 419a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FASCIOLUM
FASCIOLUM, Operimentum capitis, quod Chaldææ incolis tribuit B. Odoricus de Forojulio in
Peregrinat. sua n. 3 :
Portant autem super capita sua Fasciola aurea de perlis pretiosis.Idem forte quod Fasciolas vocat S. Hieronymus Epist. 2. de Vita Clericorum :
Crebra munuscula, et sudariola et Fasciolas, vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas, sanctus amor non habet.Neque aliud videtur a φαϰιολίοις Turcarum, de quibus Ducas cap. 37. quæ nunc Turbans seu Tulipantos vocant. Testatur Leunclavius in Pandecte Turc. num. 240. Græcos etiamnum sic appellare Turcicos Tulipantos, quod ex fasciis seu fasciolis convolutis et complicatis conficiantur, etiam Achmes innuit cap. 226. Φαϰιόλια, Saracenis etiam tribuit auctor Vitæ S. Nili Junioris pag. 56 :
Ἤρχοντο ὡσεὶ δέϰα ϰαϐαλλάριοι, ἐνδύματα, ϰαὶ ὅπλα, ϰαὶ παϰιόλια, ϰαὶ ὅλον τὸ σχῆμα ἔχοντες τῶν Σαραϰηνῶν.Infra :
Περιελόμενοι δὲ τὰ φαϰιόλια ἀπὸ τῶν προσώπων αὐτῶν,Glossæ Basilic. φαϰίολιον exponunt ζωνάριον et Semicinctium Latinorum. Alii crumenam et marsupium. Lexicon. Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :etc.
Φασϰώλιον, ἱμάτιον, ἤ σαϰούλιον.Aliud Cod. 930 :
Φασϰόλιον, ἱμάτιον, φορίον. Φασϰόλιον δέ ἐστι μαρσίπιον.Ita fere Hesychius. Ismaelitarum vittata capita dixit Hieronym. in Vita Malchi. Vide Facialis, et Glossar. mediæ Græcit.