« Fazenda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 425c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAZENDA
FAZENDA, Idem quod Affarium, Prædium rusticum, ager : est enim
Occitanis, Fazendas, quod nostri Affaire, negotium dicunt :
FaciendaItali efferunt. Fulco Episcopus Tolosanus, qui obiit ann. 1231. apud Catellum pag. 900 :
Lusit. olim eodem sensu. Vide S. Rosa de Viterbo Elucid. Append. pag. 41. Charta MS. ann. 1268 :Dieus, que commensamens es de touta Fazenda.
Ego B. Cat, filius quondam D. Azemarii Cat Militis,... recognosco, me tenere a vobis D. Hugone Dei gr. Comite Rhutenensi... in feudum liberum et francum Fazendam meam de S. Amantio,... item appendariam sive Fazendam de Comba meira,... item mansum seu appendariam de Brunissac, etc.Profertur alia Charta in verbo Pagesia sub Pagus.
Fazienda, Apparatus rusticus. Fori Jaccenses apud Blancam in Commentar. Rer. Arag. pag.
595 :
Et dimissis ganatis, et omnibus suis Faziendis, sequantur appellitum.Charta Sancii Regis Arag. æra 1122. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 245 :
In agris, in vineis, in furnis et in totis Faciendis.MS. :
Vide Faicia, Frachenda.Riches d'avoir et de Facendes.
Fosia. Charta Occitanica ann. 1298. in Regesto Philippi Pulcri ann. 1299. n. 13. ex
Tabulario Regio :
Item vineas ad operationem seu Fosiam quadraginta hominum per unam diem ad summam sex solidorum rendualium, etc.Infra, Fazenda habetur :
Scilicet ipsam domum et vineas ad operationem seu Faziendam 73. hominum per unam diem ad valorem 8. libr. annui reditus.