« »
 
[]« Feltrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 428c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FELTRUM
FELTRUM, Filtrum, Filtrus, Pheltrum, Filtra, seu Feltra, sunt lanæ coactæ, quas infuso et addito aceto ferro resistere, auctor est Plinius lib. 8. cap. 48. cujusmodi Gambesonem, quem etiam feltri nomine auctores quidam agnoscunt, describit Nicetas in Isaacio lib. 1. n. 8. unde Coactilia dicuntur Ulpiano in l. 25. D. de Auro et arg. leg. (34, 2.) et in Gloss. Gr. Lat. : Πιλωτόν, Coactile ; eorum confectores Coactiliarii, Græcis πιλωτοποιοί, in eodem Gloss. et lanarii coactores, in veteri Inscript. Vide Joan. Gonpylum ad Alexandrum Trallian. l. 1. Descriptio censuum monast. Centul. Sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 104 :
Vicus fullonum cuncta fratribus Filtra administrat.
Vox vero Feltrum ab Anglo-Saxonibus videtur deducta, quibus, ut et Anglis [] etiam, felt, lanam coactilem sonat. Gloss. Ælfrici : Centrum, vel Filtrum, felt. Hinc Belgæ Vilt, Itali Feltro, Galli Feutre formarunt. Matth. Silvaticus :
Filtrum, i. pannus lanæ incontextus.
Idem : Pilima, (πίλημα) Filtrum. Balbus in Catholico :
Filtrum, filum dicitur, quia ex pilis animalium fiat, unde filtratus.
Kilianus :
Vilt, pannus coactilis. Tegmen stricturis compactum ex vilis grossioribus, vulgo Feltrum, Germ. Filtz.
Jo. Villaneus lib. 5. cap. 29 :
In su un povero Feltro fu levato Imperadore.
P. Carpentier, 1766.
Circa hujusce vocis originem consule præterea Schilt. in Glossar. voce Filz. Feutrier, qui ex feltro operatur, in Lib. pitent. S. Germ. Prat. et in Lit. ann. 1331. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 84. Feurtrier, in Chartul. Latiniac. fol. 246. v°.
Sed et recentiores Græci inde ἀφέλετρον mutuati sunt, quod habetur apud Leonem in Tacticis cap. 6. § 8. a qua voce primam literam demendam censet Meursius, et legendum φέλετρον apud Leonem. Verum, ut non temere assentiar, facit vetus Poeta vernaculus, apud Falcetum lib. 2. de Poetis Francic. cap. 14. in hoc Carmine :
N'en vol prendre cheval, ne la mule Afeltrée,
Peliçon, vair, ne gris, mantel, chape fourrée.
MS. :
La Dame sist sor la murle Affautrée.
MS. :
Ung destrier lui ont admené,
Le sien trouvent Desafeutré.
Idem :
Chascun de son Afeutrement
A terre chey durement.
Quod de ornamentis equorum atque potissimum de palliis seu pannis, quibus interdum cooperiebantur, intelligendum arbitror. Tradit. Sangallens. ann. 744. apud Neugart. in Cod. Diplom. Alem. tom. 1. pag. 17 :
Et cavallos 5. cum saumas et rufias et Filtros, cum stradura sua ad nostrum iter ad Romam ambulandum.
Othloni Vita S. Wolfkangi Episc. cap. 35 :
Unus autem de capellanis sub saugmario abscondens se Filtro.
Ugutio : Centro, onis, dicitur pulvinari vel velum de multis pannis, vel qui facit Filtra ad ipsum Filtrum.
Filtrum, inter exercitus, aut certe militum impedimenta sæpe reponitur. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 6. § 1 :
Si quis in exercitu aliquid furaverit, pastorium, capistrum, frenum, Feltrum, etc.
Tageno Patav. :
Exterriti, relictis tentoriis et Filtris, montana profugi ascenderant.
Vincentius Belvac. 1. 30. cap. 80. de Tartaris :
Cum ad Bellum ire volunt, cursores præmittunt, qui secum nihil præter Filtra sua deferunt.
Vide eumdem cap. 86. lib. 32. cap. 4. Speculum Saxon. lib. 3. art. 89. Constit. Frider. I. Imper. ann. 1158. apud Goldastum tom. 3. Constit. Imperial. Rolandinum Patavinum de Factis in Marchia Tarvisina lib. 10. cap. 5. etc.
Tentoria Filtrea, Quæ ex pellibus aut ex lana crassiori compacta conficiuntur. Thwroczius in Chronico Hungariæ de Tartaris :
Cum suis Tentoriis Filtreis, jumentis, pecoribus, terram vacuam Hungariæ peragrabant.
Tentoria etiam Filtrina iisdem Tartaris adscribit Thomas Archid. Spalat. cap. 38. Turcomannis, Sanutus lib. 3. part. 12. cap. 1 :
Domus Filtrea, i.
ut interpretor, tentorium. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 9. de Sultano Iconiensi :
Dedit etiam ei (Henrico Duci Saxon.)[] sex domos Filtrinas, secundum morem terræ illius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feltrum Croceum Judæi ad distinctionem deferre coguntur. Litteræ Regis Angliæ ann. 1277 :
Unusquisque ipsorum (Judæorum) postquam ætatem septem annorum compleverit, in superiori vestimento suo quoddam signum deferat, ad modum duarum tabularum de Feltro Croceo longitudinis videlicet sex pollicum et latitudinis tres pollicum.
Vide Judæi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feutrum, in Charta S. Ludovici, apud. D. Brussel tom. 1. de usu Feudorum pag. 598.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feutrum. Codex MS. Grandimontensis apud Stephanotium tom. 1. Fragm. Hist. :
Fratres ceperunt capellos de Feutro portare.
Filtrum, Feltrus. in supellectili lectaria monachica, Keroni, Matta, alias psiathium, storea. Occurrit apud Guigonem II. Priorem Cartusiensem in Statut. ejusdem Ord. cap. 38. § 1. cap. 57. § 2. Bernardus Prior Portarum Epist. 1. ad Inclusum :
Ad lectum habeto stramen, Filtrum, coopertorium de grossis ovium pellibus rustico panno coopertum, etc.
Vita S. Galterii Abbatis Pontisarensis num. 10 :
Lectus ejus Filtrum erat, et vilis matta cilicio tecta.
Scriptura Principis Adelgastri pro Monasterio S. M. de Obona inter Concilia Hispan. tom. 3. pag. 90 :
Damus... mantas sex, quinque Feltros et septem lectulos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filtur. Scramb. Chron. Mellic. pag. 322. col. 1 :
Lectus autem sit stratus straminum aut Filturum cum panno laneo grosso desuper posito.
Vestes de Filtris. Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 8. de Tartaris :
Filtra de lana camelorum, quibus vestiuntur, faciunt.
In regula S. Benedicti habentur Chlamydes de Feltro. Frustra quærerentur.
Loricæ ex Filtris, Ex funiculis orbiculatim contextæ, quas lineas vocabant. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 5 :
Fabricantur spicula, Filtris (perperam piltris editum,) loricæ fiunt, et wannis scuta simulantur.
Guillelmus Apul. lib. 3. Rerum Normanic. :
Proque repellendis saxorum, vel jaculorum
Ictibus, objectis rubicundis undique Philtris
Ad pugnam veniunt.
Vide Gambeso.
Capelli Filtræ, in Statutis Hugonis V. Abbatis Cluniac. in Bibl. Clun. pag. 1467. et in Bulla Gregor. IX. pro Benedictinis. MS. :
Chapeau de Feutres, et bons haubers saffrez.
Etiamnum ex filtris, et coactis lanis fiunt nostri pilei, quos Feutres appellamus. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 13 :
Pileis autem de Filtro albo sine curiositate uti licebit.
Supra :
Pileo nullus utatur, nisi de licentia Abbatis sui, qui non cuilibet nec de facili concedere debet pilei usum, nisi pro manifesta necessitate. Debent autem pilei esse de panno albo, vel pelle alba, sive de utroque, qui ita portari debent sub caputio, ut non multum appareant, maxime in Conventu.
Chapeliers de Feutre, apud Stephan. Boileau tit. 91.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fitreus Capellus, in Consuetud. MSS. Cluniac.
Calcei Filtrati, in Chron. Windeshem. lib. 1. cap. 42. Chronicon Fontanell. pag. 245 :
Filtra ad soccos faciendum 12.
Statuta Adalardi Abb. Corbeiens. lib. 1. cap. 3 :
Soccos Filtrinos duos, calcearios quatuor.
Acta SS. Benedict. sæc. 3. [] part. 1. pag. 102. de S. Germani Altissiod. reliquiis :
Sagia de haira 1. calcias Filtrinas paria 1.
Idola de Filtro, ad imaginem hominis confecta, adorasse Tartaros, tradunt Vincentius Belvacens. lib. 30. cap. 7. et B. Odoricus Forojul. in sua Peregrinat. num. 21. De simulacris de pannis factis, in Indicul. Pagan. ann. 743.
Cinis Filtri, apud Constantinum Afric. l. 1. de Morbor. curat. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feltrus, in Testamento Ermengaudi Comit. Urgellensis ann. 1010. Append. ad Marcam Hispan. col. 973 :
Ad Salla Episcopo dossales duos tapecios, et Feltros duos obtimos.
Filtrus, in Charta Aleman. Goldasti num. 58. habetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filtro. Spicileg. MS. Fontanell. pag. 237 :
Nocturnorum calceorum, id est, botarum cum Filtronibus ad hyemem (unum par) et aliud sine Filtro ad æstivas noctes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filtronium, apud S. Willelmum lib. 1. Constit. Hirsaug. cap. 16 :
Pro signo Filtronii, nihilominus signum calceorum facies, hoc addens, ut cum duobus digitis manum sinistram, ubi magis est spissa, contingas.
L. Henschel, 1840–1850.
Fultrum, Charta. Margar. Comit. Flandr. ann. 1252. in Lappenberg. Origin. Hanseat. pag. 52.
Viltro. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. Monast. cap. 11 :
Duo femoralia, duo paria calceorum cum corrigiis, unum par Viltronum ad hiemem in nocte, et alterum sine Viltrino ad æstivas noctes, duo paria caligarum, etc.
Tibialia, seu crepidas ex filtro, seu grossiori et villoso panno, recte interpretatur Editor ; constat enim, Viltrum pro Filtrum aliquot Scriptores usurpasse. Soccos ex Filtro seu Filtrinos, vocant Adalardus et Chronicon Fontanellense, uti supra monuimus. Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. exarata lib. 2. ubi de divisione Imperii :
Cortinæ, stragula, tapetia, Viltratoria sagmata, etc.
Ubi Eghinhardus pag. 105. perperam habet fulcra coria, pro viltratoria.
L. Henschel, 1840–1850.
Glossæ ad Herrad. Landsperg. apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 519. voce Filz :
Filze vel tepit, saga cilicina, quæ et vela caprilatia, geizzin, quandoque vocantur, quia de pilis caprarum ad differentiam lanæ ovium facta erant, de quibus et cilicia fiunt, unde illa saga cilicina dicta sunt, etc.
Feutre et Fautre, Poetis nostratib. Guillel. Guiart. ann. 1214 :
Escus au col, lances sus Fautres.
 :
Lance sor Fautre acueillent lor chemin.
Chron. MS. Bertrandi du Guesclin :
Chascun lance sus Feutre, és estriers s'afficha.
Vide Sebastianum Cobarruviam in voce Fieltro. Hinc emendandus Borellus in Dictionar. Gall. ubi Faucre pro Fautre, quasi a Lat. Fulcrum, legit apud Perceval :
Et met la lance el Faucre, et point.
Ibidem :
Escu au col, lance sor Faucre.