« »
 
[]« Fenestella » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 432b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FENESTELLA
FENESTELLA. Charta ann. 1031. ex Tabul. Angeriacensi, apud Beslium pag. 401 :
Hoc autem volumus inserere, quod oblivioni tradetur Fenestellæ, quod super supradicta reddidimus unum equum cum sella et freno pretio 100. solid.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nomen officii vel dotis videtur, in Necrolog. Autiss. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 253. col. 2 :
Ipso die exivit vita johannes sacerdos et canonicus, Fenestella optimus.
An ad cognomen Valeriorum spectaret hæc denominatio ?
L. Henschel, 1840–1850.
◊ De Fenestellis in thecis sanctorum vide in Brandeum 1.