![[]](img/image.png)
FENESTELLA. Charta ann. 1031. ex Tabul. Angeriacensi, apud Beslium pag. 401 :
Hoc autem volumus inserere, quod oblivioni tradetur Fenestellæ, quod super supradicta reddidimus unum equum cum sella et freno pretio 100. solid.
P. , 1766.
◊ Nomen officii vel dotis
videtur, in Necrolog. Autiss. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 253. col. 2 : Ipso die exivit vita johannes sacerdos et canonicus, Fenestella optimus.An ad cognomen Valeriorum spectaret hæc denominatio ?
L. , 1840–1850.
◊ De Fenestellis in
thecis sanctorum vide in Brandeum 1.