« »
 
[]« 2 fenestra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 433a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FENESTRA2
2. FENESTRA, Lampadis genus. Vide infra Ferletum. Codex reg. 7887. fol. 3. v°. :
Hæc sunt ornamenta quæ A. de Brucia subprior dedit Deo et beato Marciali,... Fenestram quæ illuminat corum, etc.
Haud scio an eadem notione in Testam. Abbon. canonici ann. 1191. inter Probat. Hist Nem. pag. 32. col. 2 :
Dedit domui Dei duas culcitras cum cussinis et Fenestram ferream ;
an vero idem sit quod sequens