« »
 
[]« 1 fera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA1
1. FERA, pro Feria, Nundinæ, ex Gall. Foire. Fulcoinus Monach. de Ogerio Carmentriacensi :
Præter censum, qui solvitur ad Feram in mense Maii, etc.
Instrum. ann. 1040. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 441 :
Domino et sancto Leopardino concessit ipse benignus Princeps Archembaldus ipsius loci Feram annualem, et Feras omnes de cunctis hominibus ad feram venientibus, totum districtum in ipsa fera.
Ubi observandum vocem, Fera, 2°. loco poni pro jure ipso Feræ quod persolvebant nundinatores. Memoriale Potestatum Regiensium, Auctore Anonymo, ad ann. 1211. apud Murator. tom. 8. col. 1082 :
Et eo anno incœpta fuit Fera S. Mauritii, et fuit facta ad Pontem Platum in contrata S. Mauritii superius stratæ.
Occurrit præterea in veteri Charta apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 9. n. 4. et in Libertatib. villæ de Moneto in Biturigib. apud Thomasserium lib. 1. cap. 65. Vide Feriæ 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fera, Jus nundinarum quod Domino competebat. Privilegium Ludovici Imp. concessum Ramninco Abb. S. Sulpitii Bituric. ex Chartul. ejusd. Monast. fol. 30 :
Præterea concedimus in vestiaria et calcearia Fratrum monachorum sicut fuerat olim, omnes Feras annuales mercati cum integritate et districtum.
Eadem notione usurpari in Charta ann. 1040. modo observavimus.