« 1 feretrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 436b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERETRUM1
1. FERETRUM. Νεϰροφορεῖον, Isidoro lib. 18. cap. 19 :
Ubi funus defertur.Sarcofagus, in veteri Inscriptione apud Gruterum 607. 1. seu capsa, vel arca, qua effertur corpus humandum. Gloss. Gr. Lat. :
Φορίον, Lectica, Feretrum.Servius et Isid. lib. 20. cap. 11 :
Feretrum, Locus, ubi mortui feruntur, et est Græcum nomen, nam Grece φέρετρον dicitur.Gloss. Ælfrici :
Feretrum,Bære. Unde nostris Biere. Fortunatus lib. 6. Poem. 7 :
Leges Henrici I. cap. 36 :Interea vehitur tristi lachrymosa Feretro,Solvit et exequias obsequialis amor.
Amici extrahant mortuum, deferentes in Feretrum, et portantes eum ad Ecclesiam.Hinc Fiertes, et Fiertres loculos aut capsas, in quibus Sanctorum corpora vel reliquiæ reconduntur, dicimus. Hugo Flaviniac. pag. 122 :
Ornamenta Ecclesiastica quamplurima et Feretrum, ubi sunt reliquiæ Sanctorum, etc.Bercarius Presbyter in Hist. Episcopor. Virdunensium n. 19 :
Feretrum, ubi sunt nunc reliquiæ Sanctorum, honestissimo decore composuit.Epistola Prioris S. Milburgis de Venelot in Anglia circiter ann. 1166. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 476 :
Egrediente Conventu cum Feretro comitante innumerabili multitudine hominum utriusque sexus, ad processionem, ut moris est Ecclesiæ nostræ, etc.Et tom. 3. col. 644. C. in Chronico Johan. Iperii Bertiniano :
Sedata quodammodo seditione, Ecclesiæ thesauri distrahuntur, ciboria, Feretra, ceteraque jocalia auro et argento decrusantur, etc. Item in conductu processionali Feretri B. Mariæ, etc.in Obituario MS. Eccl. Morinensis fol. 30. ubi semel et iterum recurrit vox Feretrum ead. notione. Will. Guiart. ann. 1205 :
Et si enclos et encagies,Come un cors saint en une Fierte.
Feretra reliquias Sanctorum continentia ad corrogandas eleemosynas in reædificationem
Ecclesiarum aut in alias necessitates cum processionibus circumlata, non semel legere est.
Has processiones ad offerendum vocat Ægidius Aureæ Vallis in Hist. Episc. Leod.
cap. 55. Vide Reliquiæ.
Feretro Caballario Vehi, apud Bedam in S. Benedicto Episcopo cap. 21. et in Vita S. Erkenwaldi Episcopi
Londoniensis.
Inferetrare, Feretro inferre. Lambertus Ardensis pag. 19 :
Hujus autem reverendissimum sanctissimæ Virginis corpusculum populo demonstravit, et Inferetravit venerabilis Ecclesiæ Morinensis Episcopus Milo secundus.