« »
 
RELIQUIÆ 1, RELIQUIÆ 2.
[]« 1 reliquiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 112b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIQUIAE1
1. RELIQUIÆ, Cadaver exanime. Spartianus in Adriano :
Antiochia dimissus est ad inspiciendas (al. excipiendas) Reliquias Trajani, quas Tatianus, Plotina, et Mattidia deferebant.
Ammianus lib. 21. extremo :
Eique vehiculo insidenti quod portabat Reliquias, etc.
Apud Florentinum JC. Corpus a reliquiis distinguitur, leg. monumentum D. de Relig. ut et in antiquis Inscriptionibus. Apud Gruterum 689. 8... :
Corpus integrum conditum sarcophago.
In alia 471. 7 :
Reliquiæ corporis Tarquini Crispi, etc.
In priori enim sepulcro corpus integrum sepultum est, in altero cineres corporis exusti. Apud Christianos vero alia sunt [] corpora, aliæ reliquiæ Sanctorum : corpora enim integræ sunt Sanctorum exuviæ : reliquiæ, corporum pars tantum : quod quidem discrimen agnoscit præ cæteris Gregorius M. lib. 2. Dial. cap. 38.
Sanctorum Reliquias et imagines, atque adeo Dominicam Crucem interdum inter spinas depositas legimus, si quando viri Ecclesiasti de injuriis Ecclesiis suis illatis a viris potentibus justitiam extorquere non poterant, ut omnium in eos odium commoverent, hocque facto ad rerum ablatarum restitutionem eos cogerent. Quod quidem non nuperum, sed a primis Monarchiæ Francicæ primordiis apud nostros in usu fuisse satis declarat Greg. Turon. lib. de Glor. Confess. cap. 71 :
Denique condemnatus spoliatusque Sacerdos ad urbem rediit, atque prostratus in orationem coram sepulchro Sancti, dicto psalmi capitulo, ait, Non hic accendetur lumen, neque Psalmorum modulatio canetur, gloriosissime Sancte, nisi prius ulciscaris servos de inimicis suis, resque tibi violenter ablatas Ecclesiæ sanctæ restituas. Hæc cum lacrymis effatus, sentes cum acutis aculeis super tumulum projecit : egressusque clausis ostiis similiter in ingressu alias conlocavit.
S. Audoenus in Vita S. Eligii cap. 30 :
Nisi cito ornamenta tabernaculi hujus furata reduxeris, equidem spinis allatis faciam hanc januam ita obserari, ut nunquam tibi in hoc loco veneratio præbeatur ab hodie.
Vetus Notitia ex Tabulario S. Joannis Andegav. :
Canonici hæc audientes, nescientes quid agerent, quia amplius pati nequibant, cum fere jam omnia perdidissent, consilio cleri ejusdem villæ tristes deposuerunt S. Licinium super spinas, et alia corpora Sanctorum, et omnes Reliquias Ecclesiæ, et Crucifixum, et portas Ecclesiæ spinis obstruserunt. Comes autem et Pontifex pietate ducti coegerunt D. Eudonem, et suos ad justitiam faciendam, etc.
Infra :
Qua de causa corpora Sanctorum ita deposita fuerant, et quomodo D. Eudo et Canonici reconciliati sunt, et sic levaverunt S. Licinium et alia corpora sancta a terra, et reposuerunt ea in locis suis psallentes, et laudantes Deum.
Acta Episcoporum Cenoman. pag. 291 :
Clerici namque Pastoris sui persecutionibus condolentes, non solum cives proprios, sed vicinarum regionum populos, tam per semetipsos, quam et per litteras vicinis Episcopis destinatas impigro discursu commovere non cessabant, matris Ecclesiæ omniumque ejusdem civitatis vel suburbii Ecclesiarum januas ad doloris indicium spinarum aculeis obstruentes.
Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 45 :
Pro his itaque querimoniis et aliis malis, quæ homines mei injuste et violenter in terra illa faciebant, Hugo Abbas S. Eparchii, cui hominium et fidelitatem feceram, et tota Congregatio loci preces frequentes, et publicos clamores ante corpus S. Eparchii continuabant, ut Deus omnipotens ad justitiam istud attraheret. Quo ego audito, perpendens Dei judicium, et animæ meæ periculum timens, etc.
Et fol. 117. de Fulcaudo de Castro, quod vocatur Rocha, ex quo orta gens Rupifulcaldia :
Nam propter fortitudinem suam Deo et S. Eparchio abstulit, et in suo dominio retinuit. Fiunt in monasterio S. Eparchii maledictiones, nec non et excommunicationes. Fundunt monachi Domino preces, ut Dominus, qui omnia potest, in memoriam ejus reducat quod impie gesserit. At vero omnipotens Deus, qui non claudit aurem acclamantium, pauperis, id est [] servorum suorum precibus... igitur nutu Dei corripitur animo, et ad memoriam ejus venit, ut ex voluntate propria relinqueret, quod violenter subripuerat, etc.
Chronicon Senoniense lib. 5. cap. 7 :
Quum Dominus de Salinis res Ecclesiæ Senoniensis diriperet, Monachi consilio Gilonis Episcopi Tullensis imagines Redemptoris nostri, et etiam beatissimi Simeonis Confessoris de locis suis ad terram super spinas deposuerunt.
Vetus Scheda tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 122 :
Monachorum alii capsulas in quibus Sanctorum continebantur pignora, humi deposuerunt, et voce flebili, et corde suspirioso, Dei misericordiam everberabant.
Tabularium Vindocinense ch. 202. sub ann. 1074 :
At Monachi tanto victualium suorum damno curtati, nullumque humani auxilii confugium jam sperantes, eo quod is, qui justitiam illis acquirere debebat, raptoribus consentiret, cum tanta cordis contritione conversi ad Deum, clamorem simul et querimoniam facere cœperunt, ut ipsam etiam Dominicæ crucifixionis imaginem, nostræ videlicet redemptionis causam, de statu suo submittentes, in pavimentum Ecclesiæ super spinas deponerent : non quidem dedecoris sive opprobrii causa adversus Dominicum signum, sed ut tali facto malefactores deterriti ab Ecclesiæ injusta invasione, et rerum ablatione cessarent.
Epistola Archiepiscopi Rotomag. ad Decanos :
Cum bona Rotomagensis Ecclesiæ, quibus nos pro voluntate sua minus juste Excellentia Regia spoliavit, et ob reverentiam B. Virginis, in cujus honore eadem Ecclesia dignoscitur esse fundata, eidem fuerint ab antiquo collata, nosque Regiam Majestatem de novo duxerimus requirendam, ut eadem bona nobis restituere dignaretur, qui nec solum monitioni nostræ satisfacere non curavit, sed nec super hoc certum dare voluit responsum : vobis in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus cum prædicta violentia in injuriam B. Virginis specialiter redundare noscatur, et ut offensa quæ eidem in hac parte irrogatur in cœlis, circa imagines ipsius repræsentetur in terris, vos universas imagines B. Virginis in Ecclesiis vestrorum Decanatuum collocatas, singulas juxta aliquod altare in navi Ecclesiæ constitutum, non ad terram nudam sed super cathedram aliquam, sedem, aut sellam, aut si forte Ecclesia in navi altare non habuerit, in aliquo loco competenti ipsius navis per earumdem Ecclesiarum Presbyteros faciatis infra instans festum N. collocari ; easdem item imagines spinis immediate circumdari, et aliquibus repagulis aut obstaculis, ne ab aliquo contingi aut sordidari contingat, easdem circumvallari cum debita diligentia faciatis. Hoc autem tam in regularibus quam secularibus Ecclesiis præcipimus inviolabiliter observari. Hoc idem etiam de imaginibus Salvatoris a quindena ejusdem N. Dominicæ faciatis : nisi infra eandem quindenam a nobis aliud receperitis in mandatis. Dat. etc.
Exstant complura hujusce ritus exempla apud Scriptores, Ordericum Vitalem lib. 8. pag. 683. 684. Rogerum Hovedenum ann. 1197. Ægidium Monachum Aureævallis cap. 103. Joannem Hocsemium cap. 5. pag. 290. in Synodo Landavensi ann. 1056. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ Landav. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 195. et seqq. etc. Verum id tandem prohibitum fuit in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X. Sed et
Reliquiæ Sanctorum in prædia Monasteriorum illata, ut prædatores ab iis invadendis[] averterent. Bernardus Monac. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 77 :
Alia autem processio fit... vel quando defunctum aliquem sepelimus, et huic conventus debet interesse totus,... vel quando persona illius dignitatis advenit cui processio facienda sit, vel quando imago S. Petri, vel aliæ capsæ cum Reliquiis Sanctorum ad aliquam villam nostram mittuntur pro timore prædarum et rapinarum, ut sæpe contingit, cum quibus omnes induti albis, pulsatis omnibus signis, usque ad portam Castelli exeunt, et eandem reverentiam, quando reportantur, deferunt.
Molanus in Natal. SS. Belgii 1. Julii :
Cæterum diei hujus lectiones continent corpus sacrum in Saxoniam delatum esse cum ibi, negata justitia, prædia S. Reginæ invaderentur.
Alia denique ratione in usurpatores rerum Ecclesiasticarum sævitum testatur idem Bernardus Mon. cap. 42 :
Cum, aliquo prædone vastante res Ecclesiæ, volunt inde ad populum querimoniam facere, præcipitur ut omnes populares die Dominica ad majorem Ecclesiam conveniant : et tunc cantatur Missa matutina ad Crucifixum. Finito Evangelio, incipit Sacerdos, Credo in unum Deum, post cujus finem, dicta Offerenda, quidam frater ascendit pulpitum, et de præceptis divinis aliquantisper primum loquens, tandem manifestat eis tribulationem, suggerens eis ut faciant eleemosynas, atque rogent Dominum, quatenus illum malefactorem pacatum eis reddat, et convertat de malo ad bonum : adjungit quoque quædam humilia et persuasoria, dicens, Scitis quia si aufertur nobis nostra substantia, non possumus vivere, rogate ergo, fratres, Dominum, et nos faciemus ad eum proclamationem. His dictis, incipitur in Choro Resp. Aspice, vel Congregati sunt inimici nostri, et omnia signa tunc interim parumper pulsantur. Finito autem Responsorio, signisque dimissis, dicit conventus hos tres Psalmos, Domine quid multiplicasti, Deus noster, Ad te levavi, quibus adduntur hæc Capitula, Post partum, Esto nobis, Memor esto, Dominus vobiscum, Concede nos famulos, de S. Maria, et alia de tribulatione.
Huc pertinet Missa contra Judices male agentes, in lib. 3. Sacrament. Rom. Eccl. cap. 63. Nam hoc loco Judices sunt magnates, proceres.
Ad hunc in usurpatores rerum Ecclesiasticarum sæviendi morem spectat etiam Charta Joannis III. Episcopi Pictavensis, quam ex MS. descripsimus :
Cum in oppressionibus et angustiis universis recurrendum sit ad illud singulare remedium divinum D. Jesum Christum, qui prout vult, prout placet, facit in perturbatione serenum, et in tempestate tranquillum, Nos in oppressione, qua nos et Ecclesia nostra Pictavensis a nobili viro Comite Pictavensi et suis...... recurrere volentes ad ipsum Dominum Jesum Christum, cujus Ecclesiæ causam prosequimur in hac parte, districte præcipimus, sub pœna excommunicationis, et in virtute obedientiæ, firmiter injungentes, ut singuli Ecclesiarum Rectores quatenus non subjiciuntur Ecclesiastico interdicto, exclamationem et precem pro nobis et Ecclesia nostra singulis diebus dominicis et festivis annalibus, faciant et dicant, prout inferius continetur ; cujusmodi formam recipiant a Decanis et Archipresbyteris suis, vel Vicariis eorundem. Cantato vero Agnus Dei, antequam detur Pax, dicat Sacerdos flexis genibus : Ante sacratissimum Corpus et Sanguinem tuum, Domine Jesu Christe, mundi Redemptor, accedimus,[] et nobis in necessitatibus nostris a te vivo et vero Deo misericorditer subvenire clamantes imploramus, ut nobilem Virum Comitem Pictavensem, et suos, ac eos, quorum consilio super hoc utitur, qui viribus suis confisi, Joannem Episcopum nostrum, et matrem Ecclesiam nostram Pictavensem Castro et Castellania de Angla cum pertinentiis suis per violentiam spoliarunt, et adhuc detinent spoliatos, nec competenter moniti volunt satisfacere præmissis, vel aliquo de præmissis, propter quod et Ecclesia nostra et tua... quam in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli fundasti, sedet in tristitia et mœrore, et non est, qui consoletur eam, nec liberet, nisi tu Deus noster, ipsius Comitis et sociorum suorum et consilii sui frangendo duritiam, ad viam justitiæ et veritatis inducas, et humilies ad restituendum prædictis, et priora Ecclesiæ suæ jura, et satisfaciendo de prædictis injuriis competenter. Exsurge, inquam, in adjutorium Episcopi nostri, et Ecclesiæ Pictavensis, et clamori nostro aures pietatis tuæ inclina. Respondeatur, Amen. Conforta eos, et auxiliare eis, Amen. Expugna impugnantes eos, Amen. Frange duritiam eorum, qui eos affligunt, Amen. Prædictos autem Comites, et suos, ac Consilium suum, Domine, sicut scis, justifica in veritate tua, Amen, Fac eos, prout tibi placet, recognoscere maleficia sua, et libera prædictos Episcopum et Ecclesiam Pictavensem misericordia tua, Amen. Ne despicias nos, Domine, clamantes ad te, Amen. Propter gloriam nominis tui, Domine, misericordiam, qua Ecclesiam prædictam fundasti, et in honore sanctorum tuorum Apostolorum Petri et Pauli sublimasti, visita ipsam et Episcopum ejus in pace, et erue eos a præsenti angustia, Amen. Tunc dicatur Psalmus : Ad te levavi oculos meos ; quo dicto, dicat Sacerdos capitulum : Salvos fac servos tuos, Esto eis turris fortitudinis, oratio : Hostium Episcopi et Ecclesiæ Pictavensis elide duritiam, et dexteræ tuæ virtute prosterne, Amen. Cum nos requisierimus, et moneri fecerimus competenter nobilem virum Comitem Pictavensem, ut Castrum et Castellaniam de Angla, de quibus per Adam Baillivum suum in Pictavia et servientes suos nos fecit extra justitiam dissaisiri cum suis pertinentiis, etc.
Sequitur Interdictum et fulmen in civitatem et diœcesim Pictavensem. Vide supra Clamor ad Deum.
Reliquiæ Sanctorum per vicos et Provincias interdum etiam circumlatæ, ad corrogandas pecunias, quo Ecclesiarum indigentiæ, vel ædificationi aut restaurationi succurreretur. Hermannus Monach. de Miraculis S. Mariæ Laudun. lib. 1. cap. 3 :
Hos itaque cum feretro Dominæ nostræ et aliis capsis Reliquiarum transmisimus ad accipienda donaria fidelium.
Adde capita sequentia. Alia hujus ritus exempla proferunt Anonymus in Miraculis S. Marculfi Abbat. Nantensis num. 4. et seqq. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 12. Stephanus Tornacensis Epist. 18. 19. Hemeræus in Augusta Viromand. ann. 1076. et 1426. pag. 125. 315. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 242. Guill. Prynneus in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 49. et Auctor Histor. Eccles. Abbavillensis pag. 451. Vide præterea Concilium Pictavense ann. 1109. cap. 12. et Robertum de Chorçon, Cardinalem in Summa apud Jacob. Petitum in Notis ad Pœnitentiale Theodori pag. 134. Statuta Capitulorum generalium Ordinis Cisterc. ann. 1449. et 1453. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. [] 1614. et 1617. ubi Reliquias sacras circumferri vetatur absque Capituli generalis licentia.
P. Carpentier, 1766.
Quod primum ecclesiarum indigentiæ, vel ædificationis aut restaurationis causa factum est, in incredibiles posthac abusus est delapsum. Hujus rei testem habemus haud suspectum, scriptorem miraculorum B. M. V. qui in ejusmodi impostores acrius invehitur lib. 2. mirac. 9 :
Cil clergastre sermonéeur
Sont tout si fort tribouléeur,
Qu'erbe font paistre à simple gent,
As plusors tolent lor argent...
Li un préeche à haute vois
Que le dent porte sainte Crois ;
Et li autres jure cum a
Des sains Jours que Dex jeuna
Enseelé en un cristal ;
Li autres ra en un cendal
La jointe de l'Assention ;
De la Purification
Ra li autres plaine fiole ;
Li autres dist c'une canole
Et une coste a de Tous sains.
P. Carpentier, 1766.
Nec minus ridicula sunt, quæ leguntur in veteri Inventario Reliq. S. Florent. Salmur. :
Le vessel ou Nostre Seigneur et ses Apostres beurent à la cene. Des pierres qui fendirent et rompirent au trespassement de N. S. De la grande robe Nostre Dame. Du cierge virginal qui fut allumé du feu du ciel le jour de Pasques, quand N. S. J. C. resuscita. De S. Michel de marmore, etc.
Reliquiæ Sanctorum delatæ ad loca, quæ Ecclesiis cedebantur, ut hoc ritu quodammodo in possessionem eorum Sancti ipsi mitterentur. Charta Roberti Comitis Fland. ann. 1093. in Tabular. S. Bertini :
Quæ divisio (prædiorum) sive institutio, ut majori authoritate fulciretur, corpora SS. Audomari et Bertini navi imposita, per dictum profluvium, in nostra præsentia circunduci fecimus, Episcopo Drogone ab ipsa navi aquam benedictam versus atrium projiciente, et hoc modo, quantum est spatii, in liberam potestatem S. Bertini vendicante.
Contra scribit Molanus in Natalib. SS. Belgii 1. Julii pag. 137.
sanctæ Reginæ corpus sacrum in Saxoniam delatum esse, cum ibi negata justitia, prædia ejusdem Sanctæ invaderentur
, quod supra notavimus.
Reliquiæ Sanctorum
in castra et prælia delatæ. Vide Capella S. Martini.
P. Carpentier, 1766.
Sanctarum Reliquiarum, et imaginum varios abusus reprobant et prohibent Statuta synod. eccl. Castrensis ann. 1358. part. 2. cap. 2. ex Cod. reg. 1592. A :
Abusum detestabilem orrendæ et indiscretæ devotionis illorum, qui crucis, beatæ virginis Mariæ aliorumque sanctorum imagines seu statuas, irreverenter ausu tractantes eas, cum cessant a divinis in aliqua ecclesia, vel est intemperies, vel tempestas, vel fulgura cadunt, in terram prosternunt, urticis spinisque subponunt, verberant, dilaniant et percutiunt, et submergunt, penitus reprobantes, præmissa fieri et aliquid tale fieri vel simile perpetuo prohibemus.
Vide supra in Altare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reliquias Sanctorum tribus in locis conditas fuisse ex variis Scriptoribus probat Mabillonius lib. 1. de Liturgia Gallic. cap. 9. primo in cryptis subterraneis, nempe subtus altare ; secundo in parietibus Ecclesiæ, ubi depingi solebant imagines sacræ ; tertio quandoque in Baptisterio ; quarto denique sed rarius, in columbis suspensis, ut Eucharistia solebat, quod probat ex Hermanno Monacho lib. 3. de Miraculis S. Mariæ cap. [] 28. ubi de furto Anselmi cujusdam qui
cruces aureas et phylacteria confringens, inter cetera etiam auream columbam confregit, quæ pro lacte et capillis S. Mariæ, ut ferebatur, introrsum reconditis, multum erat famosa et honorabilis ; unde et in majoribus festis super ejus altare solebat appendi
. Ex quibus posterioribus verbis patet ejusmodi columbas super altare appensas fuisse, sed ad breve tempus tantum : neque primis sæculis reliquias super altaria appendi vel collocari religio ferebat ; neque forsan alibi uspiam inveniri possint ejusmodi columbæ ad continendas reliquias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reliquias S. Michaelis Archangeli e Monte Gargano ad Montem Tumbam olim, nunc S. Michaelis dictum allatas narrat Scriptor anonymus, sæculo x. superior, apud Mabillon. in Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 87. cap. 3 :
Partem scilicet rubei pallioli, quod ipse memorandus Archangelus in monte Gargano supra altare, quod ipse manu sua construxerat, posuit, et partem scilicet marmoris, supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc superexstant in eodem vestigia.
Adde cap. seq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reliquiæ Dominicæ Nativitatis memorantur, sed, in quo consistant, non dicitur, in Miraculis S. Bertini lib. 1. cap. 3. sæc. 3. Benedict. pag. 119.
Collatio Reliquiarum, cum scilicet Ecclesiæ vicinæ suas vicissim reliquias ad statum et definitum locum, cum processionibus deferebant, in pacis et concordiæ ac amicitiæ symbolum. Miracula S. Adelardi Abbat. Corbeiensis cap. 8 :
Adoleverat etiam inter Ambianenses et Corbeienses nova quædam religio, et ex religione pullulaverat consuetudo, quæ etiam reciprocabatur omni anno. Octavis denique Rogationum, ab utrisque partibus conveniebatur in unum, ibique conferebantur corpora Sanctorum : solvebantur lites, ad pacem revocabantur discordes, mutabantur a populo orandi vices : decreta utriusque loci renovabantur, populo perorabatur, sicque redibatur.
Vita et translatio S. Præcordii num. 11 :
Ad statuendam pacem facta est collatio sanctarum Reliquiarum Ambianis, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Reliquiarum Festum. Vide Haltaus. Chronol. med. ævi. Calendar. speciale, § 33.
[]« 2 reliquiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 114b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIQUIAE2
2. RELIQUIÆ, Bona mobilia, quæ post mortem Episcopi aut Prælati relinquuntur, quæ Domini Regalium vulgo sibi vindicabant. Charta Friderici II. Imp. ann. 1220. apud Wilhelmum Hedam :
Promittentes deinceps quod nunquam in mortem cujuscumque Principis Ecclesiastici Reliquias suas fisco vindicabimus. Inhibentes etiam, ne Laicus quisquam aliquo prætextu eas sibi vendicet ; sed cedant successori, si antecessor intestatus decesserit : cujus testamentum, si quid inde fecerit, volumus esse ratum. Si quis vero contra hanc constitutionem Reliquias sibi vendicare præsumpserit, proscriptus et exlex habeatur, etc.