« Ferinasona » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 439a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERINASONA
FERINASONA. Charta Edw. I. Regis Angl. apud. Gul. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom.
3. pag. 674 :
Pro uno damo tempore pinguedinis, et una dama tempore Ferinesonæ eisdem Decano et Capitulo per annum reddendis.Vide Fannatio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc
emendanda Charta apud Th. Blount in Nomolexico Anglic. ubi perperam
Fermisona editum pro Ferinesona, a voce hybrida Ferina et
Anglos. Sone, Grex, qua denotatur tempus quo feræ rugiunt et congregantur ad
coitum : quodnam vero illud sit discere est ex laudata Charta : Quod idem Hugo et hæredes sui de cætero quolibet anno possint capere in prædicto parcoAlia ibidem :(de Blore)unam damam in Fermisona inter festum S. Crucis in Mayo et festum S. Martini et purificationem B. Mariæ, et unum damum in pinguedine inter festum S. Crucis in Septembri imperpetuum : ita quod qualemcunque bestiam tempore pinguedinis vel Fermisonæ bersaverint, vel cum prædictis canibus ceperint, illa bestia eis remanebit ; et si sit in Fermisona, allocabitur eis pro dama.
Cum mittamus dilectum valettum nostrum Johannem de Fulham ad instantem Fermisonam in parcis nostris ibidem, prout vobis et sibi melius ad opus nostrum fore videritis faciendum, capiendum, etc.Bene se habet lectio Fermisona. Vide Firmatio 4. Anglis olim Fermissoune, Gall. le temps pendant lequel la chasse est fermée.