« Feritores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 439b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERITORES
FERITORES. Aug. Mussatus pag. 33 :
Duæ siquidem erant acies, prima ejus ordinis, quem Feritorum vocant.Ubi Laurentius Pignorius : Feritores gerebant vexillum quadratum, il pennone, ut placet Vincentio Borghinio, et legitur apud Villanum lib. 7. et 9. cap. 70. vexilla Regia seu Imperii, cum Aquila, nobis Bandiere, ductabant cæteras turmas. Villanus vero his locis habet Feditori. Dicto cap. 70 :
Uguiccione veggendo che non potea schiffare la bataglia, fece assalire le guardie dello spianato, ch'erano i Sanesi ; e colligiati, e altri, a suoi Feditori, intorno di 150. Cavalieri, ond'era capitano con pennone Imperiale.Ubi Feditori, videntur esse confœderati, fide astricti, a fede : vel dicti quasi Faiditi, de qua voce supra egimus. Anonymi Chronicon Veron. ad ann. 1333. apud Murator. tom. 8. col. 684 :
Et xiv. dicti mensis exiverunt civitatem Ferrariæ, aciebus et Feritoribus ordinatis contra ipsum dominum Legatum et ejus exercitum, per terram et aquam Padi contra ipsos viriliter pugnantes.Vide Pergaminum in Ferire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Errat
Cangius, ut recte monet Carolus de Aquino in Lexico Milit. ad hanc vocem ;
Feritores itaque Milites sunt, a feriendo sic nuncupati : unde Italis
Feditori a fedire, quibus idem sonat ac ferire. Hinc Academici Cruscani
Feditore Latine exponunt Sauciator, vulnerator.P. , 1766.
◊ Vim Italici vocabuli
minime assecutum esse Cangium etiam monet Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col.
532. cum Feritores suspicatus est eosdem esse atque confœderatos, fide astrictos,
vel quasi Faiditos : nam Feritores, vel Feditori, a Ferire et
Fedire, quod Italis unum idemque sonat, appellabantur, qui primi ad feriendum ac
lanceis impetendum hostem deligebantur. Ejusdem notionis atque originis est vox Gallica
Féreur, in Poemate de Giron le Courtois MS. : Saphar.... le meilleur chevalier Féreur de lance, que on sceust ne près, ne loing.