« Fermentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERMENTUM
FERMENTUM. Gravis est et intricata omnino controversia, sed et necdum omnino enodata a viris
doctis, quid sit Fermentum apud Anastasium in S. Melchiade :
Hic, inquit, fecit, ut oblationes consecratæ per Ecclesias ex consecratu Episcopi dirigerentur, quod declaratur Fermentum. Eadem ferme de Siricio scribuntur :
Hic constituit, ut nullus Presbyter Missas celebraret per omnem hebdomadam, nisi consecratum Episcopi loci designati susciperet declaratum, quod nominatur Fermentum.Rem, seu moris istius rationem, exponit Innocentius I. Epist. ad Decentium cap. 5 :
De Fermento vero, quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes Ecclesiæ nostræ intra civitatem sint constitutæ, quarum Presbyteri, quia die ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco Fermentum a nobis confectum per Acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die, non judicent separatos.Quod per parochias (extra urbem constitutas) fieri debere non puto :
quia nec longe portanda sunt Sacramenta.Index vett. Canonum inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 33. col. 2 :
De Fermento quod civitatis tantum Presbyteris die Dominico dirigatur.Hisce auctoritatibus solenne fuit Græcis Latinos incessere, qui azymis in sacrificio uti solent : eæque olim objectæ Anselmo Episcopo Havelbergensi Lotharii Imper. Legato ad Joannem Comnenum Imp. in ea collatione, quam ille habuit in Absida S. Sophiæ cum Niceta Archiepiscopo Nicomediensi, de causis dissidii inter utramque Ecclesiam, lib. 3. Dialog. cap. 13. a qua quidem objectione, ut sese expediret idem Anselmus, cap. 15. ait, existimare se verius,
Constitutum hoc Romanorum Pontificum Melchiadis et Siricii non de Fermentata hostia, sed de eulogiis potius intelligendum videri, quæ per singulos Dominicos dies per Ecclesias distribui jubentur. Quæ est etiam Baronii sententia ann. 313. num. 49. et seq. quæ eo videtur probabilior, quod Concilium Laodicenum can. 14. vetet τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν ϰατά τὴν ἐορτὴν τοῦ Πάσχα εἰς ἐτέρας παροιϰίας πέμπεσθαι. Vide Fertilia. Alii contra volunt Fermenti consecrati voce ipsam Eucharistiam designari, atque in iis viri doctissimi, Joannes Mabillonius lib. de Azymo cap. 10. et Cardinal. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 23. n. 16. 17. Sirmondus mediam init viam in lib. de Azym. atque ex eo fermentum a prædictis Pontificibus dictam existimat Eucharistiam, non quod ex pane fermentato esset, sed quod ipsa, ex quocumque pane fieret, Ecclesiis ad quas mittebatur, fermenti vicem præstaret, eisque unionis inter se vinculum esset, sicut fermentum massæ, cui commiscetur. Horum omnium plura scire aventi, sententias expendere per nos liceat, dum ad alia properamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Fermenti nomine vere intelligendam esse Eucharistiam seu Eucharistiæ
particulam, quæ sacrificiis a Presbyteris offerendis veluti fermentum fuerit, ut explicat
Sirmondus, suadere videntur perantiquæ Glossæ MSS. super Canones Apostolorum et Decretales
Pontificum in S. Emmerammi Monasterio asservatæ, ex quibus hæc refert Mabillonius tom. 4.
Analect. pag. 60 : De Fermento quod dicit.(Innocentius I.)mos est Romanis, ut de Missa quæ cantatur in Cœna Domini, et in Sabbato sancto, et in die sancto Paschæ, et in Pentecosten, et in Natali Domini die sancto per totum annum servatur, et ubicumque per stationes, si ipse Papa ad Missam præsens non fuerit, de ipsa Missa mittitur in calicem, cum dicit, Pax Domini sit semper vobiscum. Et hoc dicitur Fermentum. Tamen Sabbato sancto Paschæ nullus Presbyter per Ecclesias baptismales neminem communicat, antequam mittatur de ipsa Sancta, quam obtulit dominus Papa