![[]](img/image.png)
1. FERRATA, Clathrus ferreus. Vita S. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 195. n. 70 :
Collocatum namque fuit prædictum sepulcrum super quatuor columnis marmoris, in cujus circuitu Ferrata quædam admodum pulcra facta fuit.Anastasius Biblioth. in Vita S. Paschalis PP. tom. 3. Maii pag. 393 :
In ejusdem venerabili Basilica ante aditum qui ducit ad corpus in loco Ferratæ altare constituit, in quo et venerandum B. Sixti.... corpus honestissime collocavit.
P. , 1766.
◊ Vox Italica. Annal.
Placent. ad ann. 1451. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 902 : Pars illorum de Canedo noctis tempore intravit Bononiam, vi et opera cujusdam molendinarii banniti, qui Ferratam grossissimam, ubi Renus exit, secuit, cum magno tamen labore, industria et tempore.