« »
 
[]« 3 ferrum candens » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 445b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRUM3
3. FERRUM Candens seu Ferri candentis judicium, quo quis innocentiam suam tuebatur, nuda manu ferrum candens deferendo, hac illæsa. Veteris Ethnicorum superstitionis reliquias esse docent, quæ habet Sophocles Antigona :
Ἡμεῖς δ᾽ ἕτοιμοι ϰἄν μύδρους αἴρειν χεροῖν,
Καὶ πῦρ διέρπειν, ϰαὶ θεοὺς ὁρϰωμοτεῖν, etc.
Ubi Scholiastes :
Εἰώθασί δὲ ὀμνύοντες, ϰαὶ πιστεις διδόντες, μύδρους βαστάζειν, ϰαὶ πῦρ ὑπερϐαίνειν· τοὺς γὰρ μὴ ἐνόχους τῷ ἁμαρτήματι ᾤοντο, ϰαὶ ἐν τούτοις μὴ ἀλγεῖν.
Vide Grimm. Antiq. Juris German. pag. 912. sqq.
Id porro purgationis vulgaris genus varie efferunt ævi recentioris Scriptores : quippe Judicium ferri vocant Leges Canuti Regis de Forestis cap. 13. Leges Edwardi Confess. cap. 9. 16. Leges Willelmi Nothi cap. 62. etc. Judicium Ferri calidi, Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 64. et in chart. Maj. Monast. Turon. ann. 1037. post Irminonem pag. 355. Legale candentis Ferri Judicium, in Charta ann. 1062. ex Tabul. Majoris Monast. Ferri candentis Judicium, Historia expeditionis Asiaticæ Friderici I. Imp. pag. 87. Candentis calybis examen, Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 564. Examen igniti Ferri, Eadmerus lib. 1. Hist. Novorum pag. 48. 1. Edit. et Alexander. III. PP. Epist. 19. ex iis, quas Sirmondus edidit. Judicium igniti Ferri, Matthæus Paris ann. 1085. et Bromptonus ann. 1088. et vetus Charta apud Jacobum Petitum post Pœnitent. Theodori pag. 665. Ferrum ignitum, Tortarius de Miraculis S. Benedicti. Ignitum Judicium, Tabularium Angeriacense fol. 20. et Tabularium Molismense. Igniferum Judicium, Dudo lib. 2. de Actis Normann. pag. 85. Ferrum Judicii, Charta anni 1082. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1327. Ferreum Judicium, Decreta Calomanni Regis Hungariæ[] lib. 1. Ferrum Judiciale, Gillebertus Lunicensis lib. de Usu Ecclesiastico, Charta Sanctii Regis Aragon. æræ 1116. in Historia Pinnatensi lib. 1. cap. 54. et Bromptonus pag. 846. Διὰ μύδρου ἀπόδειξιν. Acropolita cap. 50. pag. 52. Ferrum, nude, Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 15. 16. Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 7. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacræ pag. 864. Jus Feudale Saxonum cap. 24. § 19. Gervasius Dorobernensis pag. 1511. Chronica Sclavica cap. 25. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 15. § 3. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 554. etc.
Jernbyrd, vel Jarn-byrth, Danos et Suecos ejusmodi judicium appellasse, scribunt Isaacus Pontanus in Daniæ Descriptione pag. 772. et Petrus Resenius in Notis ad Jus Aulicum Canuti II. Regis pag. 617. et Joannes Loccenius lib. 4. Antiquit. Suegotthic. cap. 4. etiamnumque hodie signum veri vernacula lingua, signum candentis ferri vocari : vulgo enim Fern-legen dicere. Vide Sfursiern.
Hinc variæ loquendi formulæ, in ejusmodi judicio ferri candentis enuntiando apud Scriptores. Ferrum calidum nudamanu portare, apud Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 629. Ferro ignito se purgare, apud Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandriæ n. 156. 162. Per calidum Ferrum se purgare, in Regiam majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Ferro candenti se expurgare, purificare, ibidem cap. 15. 20. Contactu Ferri calidi quidpiam probare, apud Hildebertum Cenoman. Epist. 10. ex iis, quæ editæ sunt tom. 13. Spicilegii Acheriani in Appendice. ϓπέχειν τὸν μύδρον, apud Pachymerem lib. 2. Hist. cap. 1.
Ferri judicium portare
, in Decretis Calomanni Regis Hungariæ lib. 1. ubi Editor perperam dixit esse,
compedibus puniri. Ferri judicium deportare, et portare
, in Chartis laudatis a Duchesnio in Notis ad Bibliothecam Cluniacensem pag. 156. 157. et a Mabillonio tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Bened. pag. 762. Ferrum candens manibus portare, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 39. Ferrum ignitum portare, in Wichbild Magdeburgensi art. 92. § 2. Judicium portare, nude in Legibus Edmundi Regis Angliæ. Tabular. Molismense :
Et ibidem a viris prudentibus judicatum, quod Molismenses, qui tertias se habuisse referebant, si possent, hoc 2. hominum sibi nil attinentium sacramento, aut unius suorum approbare ignito judicio tenturam habuissent idoneam : nec ob hoc tamen Prior de Ecclesiolis usuarium nemoris quod reclamabat, probatione præeunte convenienti, amitteret. Firmato itaque Molismenses, sicut judicatum fuerat, judicio, die, qua portandum fuerat, in loco, qui Villaris dicitur, tam ipsi, quam sæpefatus Prior cum suis convenerunt, etc.
Charta Goslani Episcopi e Chartul. S. Magdalenæ Castrodunensis fol. 29 :
Eo insuper adnexo quod judicia seu ignito Ferro fiant sive aqua in curia Comitis vel ejus Præpositi insumpta vel aliunde per Comitis justitiam adducta portata et administrata fuerint in prænominata B. Mariæ Ecclesia.
Spectavit porro ejusmodi Purgationis genus eos, qui vel ob ætatem, vel ob mahemium, seu ægritudinem aliquam, aut quemvis corporis defectum, duellum inire non poterant : præsertim vero liberos homines, sicut aqua rusticos, ut est in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Quod etiam innuit Eadmerus lib. 1. [] Hist. Novor. pag. 48. docentque exempla varia istius Purgationis.
Apud Aragonenses villanos spectasse videtur innuere Charta Sanctii Regis Aragon. :
Et ideo mando et judico, ut si aliquis homo rusticorum voluerit extrahere de Monasterio isto terram, aut aliquam hæreditatem, veniat ad S. Joannem, et juret super illud altare : et postquam juraverit, accipiat Ferrum calidum judicialem, sicut mei villani faciunt, et omnis terra. Similiter et si illos villanos sancti Joannis habuerint pleito cum meis villanis, vel cum meis merinis, vel cum infantionibus ; sicut mei se salvant in mea sede, sic mando, ut et ipsi se salvent in sede sancti Joannis per Judicialem Ferrum : et proinde pono et mando hoc judicium, quia multi sunt inflati spiritu maligno, quia non timent perjurium de jure, et ideo quod juraverit, salvum fuerat per ferrum.
Sed et spectavit Monachos, et Clericos, ut Duellum sæculares. Vetus Notitia apud Charlonium in Notis ad Historiam Inculismensem Corliæi :
Unde factum est, ut ob hanc causam peteret Toarcium, et Vicecomitem adiret, paratus aut calidi Ferri Judicio, secundum legem Monachorum, per suum hominem probare, aut scuto et baculo juxta legem sæcularium defendere.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituricensis Ch. 118 :
Judicaverunt igitur ut suum confirmarent testimonium per Ferrum ignitum, quod ipsi facere non veriti sunt, et homo, qui pro eis (Monachis) tulit, nullam sensit læsionem.
Tabularium Majoris Monasterii Ch. 37 :
De qua re portato calidi Ferri Judicio per hominem nostrum Haimonem de Boëleto, probatum est contra illum, etc.
Et Charta 122 :
His itaque determinationibus circumquaque finiens, hujusmodi infra se obtinet privilegium, ut si forte incolarum aliquis in aliquo excedit, unde aut bellum faciendum, aut solitum candens Ferri Judicium sit deportandum, et vel alio quolibet modo, quo peccari potest, delinquit, etc.
Tabularium Abrincatense ann. 1061 :
Excommunicati ab Episcopo ad ejus satisfactionem et absolutionem venient : Judicium Ferri igniti et aquæ ferventis Abrincis portaretur, si Clerici lapsi in culpam degradationis forte invenirentur, quia ad Episcopum pertinet ordinatio, et ad ejus judicium pertineret degradatio.
Adde vetus Diploma apud Virum Doctissimum Jo. Mabillonium tom. 5. Vita. SS. Ord. S. Bened. pag. 765.
P. Carpentier, 1766.
Habita criminis ratione, gravioris vel levioris erat ponderis ferrum gestandum, ut colligitur ex antiquiss. Pontif. Ms. Cod. reg. 943 :
Incipit adjuratio ferri vel aquæ fervidæ. In simplo unum pondus, in triplo tria ferrum æquiparet pondera.
Hinc istud judicium Pondus interdum appellabatur.
Jam vero quibus ritibus ac ceremoniis perageretur judicium per ferrum candens, multis docent Leges Adelstani Regis, apud Bromptonum pag. 856. et Concilium Grateleanum ann. 928. cap. 7 :
De ordalio præcipimus in nomine Dei et præcepto Archiepiscopi, et omnium Episcoporum, ne aliquis intret Ecclesiam, postquam ignis infertur, unde judicium califacere debet, præter Presbyterum, et eum, qui ad judicium iturus est. Et sint mensurati 9. pedes a staca usque ad marcam, ad mensuram pedum ejus, qui ad judicium ire debet..... Et quando judicium paratum erit ingrediantur ex utraque parte duo homines, et certi sint ut ita calidum sit, sicuti prædiximus ; introeant[] totidem ex utraque parte, et det eis osculari textum sancti Evangelii, et signum sanctæ Crucis ; et nemo faciat ignem diutius quam benedictio incipiat ; sed jaceat ferrum super carbones usque ad ultimam collectam : postea mittatur super staphas (al. staplas) ; et non sit illic alia locutio, quam ut precentur sedulo Deum Patrem, ut veritatem suam in eo manifestare dignetur. Et bibat accusatus aquam benedictam, et inde conspergatur manus ejus, qua judicium portare debet, et sic adeat. Novem pedes distinguantur inter terminos. In primo signo secus stacam teneat pedem suum dextrum ; in secundum, sinistrum pedem ; in tertium signum, quando ferrum projiciet, et sanctum altare festinet. Insigilletur manus ejus, et inquiratur die tertia si mulaminum (i. si inusta) melius forte velamen. Vide Mulaminum suo loco. sit intra consigillationem.
Eædem Leges Adelstani § 30 :
Si quis judicium ferri vel aquæ vadiaverit, accedat ante tribus noctibus ad Presbyterum, qui sanctificare debet eum, et pascat se pane, et sale, et aqua, et herbis, et audiat Missas singulorum ipsorum trium dierum, et offerat et eat ad sacrosanctam Communionem ipsa die, qua ordalium examinari debebit, et juret, quod jure publico sit innocens illius accusationis, antequam ad ordalium veniat... Si ferrum calidum sit, tres noctes transeat antequam inquiratur, et videatur manus ejus, etc.
Ordericus Vital. lib. 5. pag. 584 :
Tandem multorum diffinitione Optimatum præfixum est in Curia Regis, ut culpatus vir ad abstergendam nefarii maculam facinoris, apud Rotomagum in præsentia Cleri subiret candentis examen calibis. Quod ita factum est : scintillans ferrum nuda manu portavit, Deique nutu non adustus apparuit, et inde cum Clerus tota plebe alta voce Deum laudavit. Malivoli hostes armati aderant ad speotaculum, ut si reus deprehenderetur per ignis judicium continuo reatus, amputato rei capite, puniretur per gladium.
Christianus in Vita S. Wenceslai cap. 65 :
Ille nihil dubitans ; verum in Sancti fidens merita, candens ferrum ab igne sumpsit, longeque a termino gessit : et ni ab aliis prohiberetur, tres fortassis fecisset metas.
Vide Baluzium tom. 2. Capitul. col. 655.
Pachymeres lib. 1. Hist. cap. 12. scribit, eum, qui se ad Purgationem per ferrum candens offerebat, triduano prius jejunio et oratione se parasse : custoditum interim, et manu velo involuta, cui sigillum apponebatur, ne quis eam unctionibus adversus ignis sensum roborantibus muniret : tum productum in medium, arrepto nuda manu ignito ferro, ter definitum spatium emensum. Quædam enim sunt, quæ vim ignis retundunt. Sic in Athenarum obsidione turrim ligneam, alumine oblitam, Sylla incendere frustra conatus est : lignaque viscata et ovo perfusa, vestis immo contacta a deflagratione. ut scribunt Theophrastus et Plinius lib. 29. cap. 3. tuta sunt. Ita olim illi, qui apud Hirpinos per prunas ardentes nudis incedebant vestigiis in Apollinis honorem, de quibus Virgilius lib. 11. Æn. vers. 787 :
.... Et medium freti pietate per ignem
Cultores multa premimus vestigia pruna.
Medicamento plantas tingebant,
ut ait Varro apud Servium : quam in rem consulendi præterea Busbequius in Epist. 4. Legat. Turcicæ, et Camerarius Meditation. Histor. Cent. 2. cap. 18. [] quibus addo quæ habet Albertus M. de Mirabilibus mundi :
Si vis in manu tua portare ignem, ut non offendat, accipe calcem dissolutam cum aqua fabarum calida, et aliquantulum magranculis, et aliquantulum malvavisci, et permisce illud cum eo bene, et deinde line cum eo palmam tuam, et fac siccari, et pone in ea ignem, et non nocebit.
Infra :
Experimentum mirabile, quod facit homines ire in ignem sine læsione in manu. Recipe succum bismalvæ, et albumen ovi, et semen psilii, et calcem, et pulveriza, et confice, cum illo albumine ovi succum raphani commisce, et ex hac confectione illinas corpus tuum, vel manum, et dimitte siccari : et postea iterum illinas, et post hoc poteris audacter sustinere ignem sine nocumento.
Quod porro ait Pachymeres, jejuniis et orationibus præviis, atque adeo sumta divina Eucharistia, se ad ejusmodi judicia subeunda parasse accusatos, id omnino firmant supra laudatæ Leges Æthelstani Saxonicæ cap. 23. et Sueno mox laudandus : ut et per continuum triduum (verum post peractum, non vero ante initum judicium) obsignatam manum servatam : quod etiam habet Ordo ad has Purgationes, apud Lambardum in voce Ordalium, et Hugonem Machoudum in Observat. ad Robertum Pullum : quibus adjungenda videntur quæ recitat Ambrosius Morales lib. 11. Hist. Hispan. cap. 48. pag. 57.
Addit præterea idem Pachymeres μύδρον hunc, seu ferrum istud ignitum, ἅγιον, sanctum, appellatum, quod scilicet a Sacerdote benediceretur, ut colligitur ex Honorio Augustodunensi lib. 11. cap. 18. ea oratione, quam recitant Aventinus lib. 4. Annalium Boior. pag. 249. Edit. 1627. Lambardus in Gloss. ad Leges Saxonicas v. Ordalium, et Goldastus tom. 2. Rerum Alamannic. pag. 178. Adde Opera Alcuini pag. 1191. Scribit Acropolita cap. 50. Michaelem Comnenum, seu Palæologum, postmodum Imperatorem, quem ad μύδρον, seu judicium ferri calidi subeundum, ad diluendum impositum crimen, adigere volebat Imperator Theodorus Lascaris, sic eidem reposuisse :
οὐϰ οἶδ᾽ ὅπως τὸ τοιοῦτον ϰέϰληται ἅγιον :
mox, admissa conditione, sic Metropolitam Philadelphiensem compellasse :
Ἔνδυσαι μὴν αὐτὸς τὴν ἱεράν σου πᾶσαν στολὴν, ϰαθὼς εἴωθας ἐν τῷ θείῳ εἰσέρχεσθαι βήματι, ϰαὶ ἐντυχάνειν θεῷ, εἶτα δὴ ταῖς σαῖς χερσὶν ἐϰπύρωσόν μοι τὸν σίδηρον,..... ϰαὶ ταύταις δὴ ταῖς χερσὶν ἐπίθες ἐν χειρί μου τὸν σίδηρον, ϰαὶ τεθάῤῥηϰα εἰς τὸν δεσπότην Χριστὸν ὡς πᾶσαν μὲν οὗτος ἁμαρτίαν μου παροράσεται, θαυματουργήσει δὲ τὴν ἀλήθειαν.
At metropolita respondit, ejuscemodi Purgationes Canonibus prohiberi, Barbarorumque, hoc est, Latinorum eas esse proprias, nec apud Romanos seu Græcos receptas, nisi ex peculiari præcepto Imperatoris. Adde Phranzem lib. 1. cap. 1.
Ritus denique omnes in Purgatione per ferrum candens pluribus exsequitur Andreas Sueonis, Archiepiscopus Lundensis lib. 7. Legum Scanicarum cap. 15. cujus titulus est De judicio candentis ferri :
Gestaturus ferrum lota manu nihil debet contingere, priusquam ferrum levet, nec caput, nec crines, nec aliquod vestimentum, ne per tactum alicujus succi, vel unguenti per fraudem potius quam per innocentiam, ferri candentis effugiat læsionem. Triplex autem ferri judicium, quod usus recipit, invenitur. Unum quod in 12. ignitis vomeribus calcandis consistit, quibus personis conveniat, qualiterque [] debeat exerceri, sufficienter credimus declaratum. Est item aliud ferri judicium, illi soli conveniens, qui pro furti crimine convenitur, quod Trygsiern in lingua patria nominatur, ab alveolo, qui per 12. pedum vestigia debet a baculis, quibus ferrum superponitur, elongari : quod accensum, prius præstito ab adversario juramento, quod Aasuoren eed appellatur, sumptum a baculis in ipsum alveolum nuda manu debet immittere reus ipse, et immissum, si forte resilierit, vel extra ceciderit, resumet iterum, et projiciet, donec ipsum ibi contigerit contineri. Est item tertium ferri judicium, illis gestaturis ferrum attinens, quibus prædicta judicia non incumbunt, quod ignitum sumptum a baculis reus ipse donec processerit novem vestigiis deferre tenetur. Et tunc primo a se jactare, a quo jactu ipsum lingua patria Scudsiern appellat, et si dicatur ab adversario insufficienter vel minus legitime detulisse, probet duobus testimoniis se deferendi modum legitimum observasse. Hoc est autem circa quodlibet ferri judicium observandum, ut nullum eorum debeat in septimana, quæ diem festum habeat, exerceri. Duobus quidem primis diebus, in secunda videlicet et tertia feria, reus in pane et aqua et vestimentis laneis jejunabit, et in quarta subibit judicium. Hoc completo incontinenti, vel pedes, si vomeres calcati fuerint, vel manus, si ferrum gestatum fuerit, panno aliquo involventur, cui diligenter astricto, sigillum etiam apponetur, ne quid adveniat fraudulenter, quod vel possit extinguere ustionem, vel auferre saltem apparentiam ustionis. Hoc velamen in pedibus vel manibus usque ad sabbatum permanebit. Eodem die coram actore adversario usque ad solis descensum post meridiem expectando : et si nec tunc advenerit, coram astantibus auferendum, qui statim cum nudam manum vel pedes conspexerint, vel innocentem reum, vel culpabilem judicabunt, et si fuerit innocens judicatus, persolvet laboris sui pretium Sacerdoti : si vero culpabilis, ad actorem illius mercedis solutio, juxta Ecclesiæ vel Provinciæ consuetudinem, pertinebit.
P. Carpentier, 1766.
Ritibus ac cæremoniis ejusmodi purgationis, supra propositis subjungenda sunt quæ ex Tabul. Major. monast. excerpsimus :
Ad hoc tandem producta res est, ut consuetudinario calido ferri judicio probari facere domnus abbas permitteret falsum esse, quod Sigebrannus assereret. Vadiatum est itaque judicium, et ad portandum locus designatus et terminus ; ad quem terminum cum fuisset domnus abbas paratus, ille non fuit. Postea altera ad istud sub hac conditione determinata fuit, ut quilibet amborum altero tunc esset imparato paratus, compellari inde non deberet ulterius. Die igitur placita ad condictum locum, qui fuit Calumna, domnus abbas venit, tarde licet venit et Sigebrannus : aderat etiam Eusebius Andegavensis episcopus. Traditus est homo ad portandum judicium atque susceptus, et in diem tertium de more servatus. Eo die tertio scilicet calefactum est judiciale ferrum, homo præsto fuit ad portandum, et tota ad finiendum causa parata. Tunc Sigebrannus judicium istud non se recepturum esse dixit.
P. Carpentier, 1766.
Huic judicio præibant etiam peccatorum confessio atque absolutio et balneum ; cui probationi subeundæ accusati accedebant vestibus sacris induti, ut testatur Andreas Floriac. Ms. lib. 2. Mirac. S. Bened. :
Sed ut testis falsitatis expiatus culpis, lautus balneis, vestibus [] sacris indutus, vultu acclinis improbam manum igneo constantius admovet ponderi ; non cauteriatus, ut moris est reis, deprehenditur : sed media templi testudine, disploso ventre, vesicæ pandit fœtido strepitu.
Quæ ultima, si, illæsa manu, pro criminis argumento habita sunt, risum teneatis. Merito itaque suspecta aliquando fuit innocentia hac purgatione probata.
Interdum chirotecæ forma ferrum induisse delatos, auctor est Saxo Grammaticus lib. 10. Hist. Danicæ pag. 171 :
Percunctatus, an monitis suis obsecuturi essent, si ad flagrantis ferri tactum manum ejus læsione vacuam conspexissent, universis haud dubie parendum respondentibus, candentem ferri laminam, chirotecæ formam habentem, expediri jussit, eique brachium cubito tenus inseruit, ac protinus per omnes interrite circumlatam ante Principis pedes excussit, dextramque nulla ex parte corruptam in eodem incolumitatis colorisque habitu religiosæ omnium admirationi conspiciendam monstravit.
Habet ex eo Albertus Stadensis ann. 971.
Asservabatur porro ferrum judiciale, Episcopi benedictione consecratum, in iis Ecclesiis vel Monasteriis, quæ ejusmodi judiciorum vulgarium jus habebant. Quod docet Charta Fontanellensis ann. 1082. nuper edita inter Concilia Rotomag. Ecclesiæ, ex qua sequentia excerpsimus :
De qua libertate, tempore Guillelmi Regis Anglorum et Principis Normannorum, quæstio ex parte mota est inter Guillelmum Archiepiscopum Rotomagensem, et Girbertum Abbatem Fontanellensem hac occasione, quia quidam Monachus præfati Monasterii ferrum judicii, quod ex antiquo jure in eodem Monasterio erat, per ignorantiam et ex quadam simplicitate in alios usus transformavit. Cumque Abbas ferrum aliud supra nominato Archiepiscopo sibi benedici postularet, et Archiepiscopus dubitans, utrum ex antiqua consuetudine ferrum haberet judicii, quod Abbas postulabat, denegaret, tamdiu res indeterminata remansit, donec ad præsentiam prædicti Regis deferretur, etc.
Proferunt infinita actæ per ferrum candens purgationis, et probatæ innocentiæ exempla Scriptores, quos quidem indicasse suffecerit, Annales Francorum Metenses ann. 858. Vita S. Hildegundis dictæ Joseph. n. 14. Chronicon Magdeburgense MS. ann. 952. Radulfus de Diceto ann. 970. Saxo Grammaticus lib. 10. 13. et 14. pag. 171. 294. Abbo Floriacens. in Epist. pag. 410. Eadmerus lib. 2. Hist. Novor. pag. 48. 1. Edit. Ditmarus lib. 1. pag. 18. Albericus in Chron. MS. ann. 967. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 584. lib. 10. pag. 780. Magnum Chronicum Belgicum ann. 1000. et pag. 96. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ num. 156. 162. Matth. Paris. ann. 1085. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1172. Chronicum Marcianense ann. 1183. Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 50. 52. Cæsarius Eisterbach. l. 1. Miracul. cap. 5. l. 3. cap. 16. 17. lib. 10. cap. 35. 36. Bromptonus pag. 878. 942. 983. Willelmus Heda pag. 273. 1. Edit. Innocentius III. PP. in Epistola ad Novariensem electum, apud Ughellum in Episcopis Albingaunensibus, Cantacuzen. lib. 3. Histor. cap. 27. pag. 439. 440. Krantzius l. 8. Vandaliæ cap. 30. Pontamus in Histor. Danica pag. 140. 141. Annales Ecclesiæ Wintoniensis in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 35. etc. []
Judicii denique vel Purgationis per ferrum candens mentio occurrit, præter laudatos Scriptores, in Capit. 3. ann. 813. cap. 46. apud Agobardum lib. Contra judicium Dei cap. 1. in Legib. Æthelstan. Regis Saxonicis cap. 14. 23. in Capitulis Theodori Cantuar. cap. 47. in Concilio Treburiensi ann. 895. cap. 22. in Concilio Ænhamensi ann. 1009. cap. 26. apud Burchardum in Lege familiæ, Ivonem Carnot. Epist. 75. 205. 280. Joann. Sarisber. Epist. 122. Hildebertum Cenomanensem Epist. 17. Gregorium IX. PP. l. 5. tit. 35. cap. 3. Andream Suenonis Archiepisc. Lundensem lib. 3. Legum Scanicar. cap. 7. lib. 5. cap. 15. 23. lib. 7. cap. 6. 7. 8. 13. lib. 9. cap. 9. 12. lib. 13. cap. 2. 3. 4. Silvestrum Giraldum in Descript. Cambriæ cap. 14. in Charta Henrici Claudi Imp. apud Browerum l. 3. Antiq. Fuldens. cap. 15. in Chron. Colmariensi ann. 1278. in Decretis S. Ladislai Regis Hungar. lib. 1. cap. 28. lib. 3. cap. 1. in Decretis Calomani Regis Hungar. l. 2. cap. 44. in Fragm. Hist. post Albertum Argent. ann. 1215. etc. Vide Duellum.
Purgationem per ferrum candens, ut et alias ejusmodi purgationes vulgares, interdixere summi Pontifices, Concilia, et Principes : atque in primis, Stephanus in cap. Consuluisti, c. 2. q. 2. Alexander III. Epist. 19. ex iis, quas Sirmondus edidit, Innocentius III. cap. Ex literis, de Excessib. Prælator. Honorius III. in cap. Dilecti, de Purgatione vulgari, Synodus Bajocensis ann. 1300. cap. 35. Concilium Palentinum ann. 1322. cap. 26. Fridericus I. Imp. in Legib. Sicul. lib. 2. tit. 31. Jacobus I. Rex. Aragon. ut et judicia aquæ ferventis et similia, in Foris Oscæ ann. 1247. f. 35. Alexander II. Rex Scotiæ in Statut. cap. 7. § 3. etc.
P. Carpentier, 1766.
Ferri candentis judicium, quanquam legibus, canonibusve interdictum, permittere nonnunquam judici et domino feudali licitum erat. Hæc docent Libert. bastidæ de Avoy ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 62 :
Item duellum, vel judicium aquæ ferventis, vel Ferri candentis in dicta bastida non fiat, cum sit legibus et canonibus improbatum ; nisi aliter dominus senescallus Carcassonensis et abbas Candelii, vel ejus judex secundum criminis qualitatem cognoscerent faciendum.
Tradunt Saxo Grammaticus lib. 10. Ericus Upsaliensis lib. 1. Hist. Suecicæ extremo, et alii Scriptores Dani, Suenonem Ottonis, qui Rex Daniæ dictus est ann. 981. Christianum factum duellum abrogasse, decrevisseque ut igniti ferri gestatione postea se purgarent : quod decretum aiunt ann. 985. alii ann. 1000. Quando vero deinceps abolitum in Dania ferri igniti judicium, pluribus expendit Olaus Wormius in Monumentis Danicis lib. 1. cap. 11. et in Additamento ad eadem, pag. 6. 7. Abrogatum vero in Suecia a Magno et Birgero Regibus circa ann. 1260. tradit Loccenius lib. 3. Histor. Suecanæ pag. 86. et lib. 2. Antiquit. Sueogotthic. cap. 4. et Johan. Stiernhookus l. 1. de Jure Sueonum vetusto cap. 7. Vide Vomeres, Duellum, Ordalium, Lada et Ignis.
P. Carpentier, 1766.
Ut sensim aboleretur barbara ejusmodi consuetudo, requirebatur utriusque partis consensus, sine quo rei definiendæ infirmum habebatur istud judicium. Stat. Montispess. Mss. ann. 1204 :
Duellum vel judicium candentis ferri, vel aquæ ferventis, vel alia canonibus vel legibus improbata nullomodo in [] curia Montispessulani rata sunt, nisi utraque pars convenerit.