« »
 
[]« 1 lada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 009a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LADA1
1. LADA, Purgatio, qua quis per legem se purgat ab illato crimine. Est enim Lada, idem quod lex ; quæ vox posterior pro ipsa purgatione canonica et vulgari crebro usurpatur, ut in voce Lex docemus. Capitula Ethelredi Regis § 1 :
Et si domino ejus accusetur, quod consilium ejus fregerit, et antea malum fecerit, assumat secum 5. Thainos, et idem sit sextus, et laidat se : et si Lada procedat, sit weræ suæ dignus : si non procedat, habeat Rex weram, et sit ipse fur utlagatus apud populum.
Mox :
Si Laga frangat ei, etc.
Idem Ethelredus in Legibus apud Wanetyngum editis § 17 :
Et ubi Thaynus habet duas optiones amicitiæ vel Lagæ, et amicitiam elegerit, stet hoc ita firmum sicut et ipsum judicium.
Vide Phillips. Hist. Jur. Anglici tom. 2. pag. 264. sqq. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 856. et 908.
Lada autem seu purgatio, alia simplex, alia triplex. Simplicem vocabant, quæ adhibebatur in levioribus criminibus, vel quæ exigebatur a viris nullo antea crimine infamatis : ita ut qui sacramenti seu juramenti judicium subibat, siquidem vir erat famæ integrioris, aut de leviori accusaretur crimine, solus juraret : si vero antea fuisset de aliquo crimine incusatus, aut si accusaretur de graviori delicto, tunc cum certo consacramentalium definito numero jurabat. Hæc distinctio utriusque ladæ diserte habetur in Legibus Henrici I. cap. 64 :
Sacerdos qui regularem vitam ducat, in simplici accusatione solus, in triplici cum duobus sui ordinis juret ... et sit homo credibilis, qui non fuit accusationibus infamatus, et neutrum ejus fregerit, vel juramentum, vel ordalium in hundredo simplici Lada dignus. In credibili, eligatur simplex Lada in tribus hundredis, et triplex Lada tantum late sicut ad ipsam Curiam obedietur, vel eat ad ordalium, et judicatur simplex Lada simplici præjuramento, triplex Lada perjuratione, et nullum unquam antejuramentum condonetur.
Legendum Incredibili eligatur, etc. Vide Philips. de Jur. Anglos. not. 515. Quæ quidem obscuriora sic interpretor, Ladam simplicem in credibili et non infamato, seu, qui nec in juramento, nec in purgatione vulgari reus inventus est, requiri : id est, ut in tribus hundredis, sive locis juridicis sacramento edito solus a se crimen diluat : quod repetitur cap. 67 :
Sit omnis homo qui non fuerit accusationibus infamatus, simplici Lada dignus, sicut prædiximus, in credibili eligatur simplex Lada in tribus hundredis.
Mox hæc de triplici lada ingeruntur, ex quibus percipi fortean poterunt, quæ habentur dicto cap. 64 :
Triplex Lada tam late sicut ad ipsam Curiam obeditur, et de omnibus unde accusatus juraret se sexto, sit judicium 20. solidorum. In triplici Lada ferrum judiciale triplex sit, i. 60. solid.
quam triplicem Ladam intelligit Spelmannus de triplici ordalio, scilicet de ferro calido pensante 60. solid. id est, 3. libras. Verum triplex Lada non solum examen ferri candentis spectavit ; sed et quamvis purgationem, atque adeo etiam purgationem per juramentum, quod [] cap. 65. triplex accusatio appellatur, in qua nulla fit mentio ferri candentis :
Sacerdos, qui regularem vitam ducit, in simplici accusatione solus, in triplici cum duobus ordinis sui juret, etc.
Ubi simplex accusatio est, quod mox simplex Lada dicitur, quæ judicatur simplici perjuramento, seu præjuramento. Eodem cap. 65. simplex et triplex ordalium appellatur :
Si quis adeo sit incredibilis hundredo, et a tribus tunc incusetur, tunc nihil aliud interveniat, quin ad triplex ordalium eat, et eligat accusatus alterutrum quod velit sive simplex ordalium, sive jurisjurandum unius liberi in tribus hundredis super triginta denarios : et si jurare præaudeant cum eo, eat ad triplex ordalium, et inducatur (f. judicatur) triplex ordalium hoc modo : sumat quinque, et ipse sit sextus, si dominus compelletur, quod suorum aliquis prælatorum consilio suo fugerit, et antea malum fecerit, et assumat secum quinque credibiles Thaynos, et idem sit sextus, et inde se purget. Si quis amicis destitutus, vel alienigena ad tantum laborem veniat, ut amicum non habeat, in prima accusatione ponatur in Hengen, et ibi sustineat, donec ad Dei judicium vadat.
Et cap. 66 :
Si quis a Vicecomite, vel Justitia Regis legitime implacitetur de furto, de incendio, de robaria, vel similibus, ad triplicem Ladam jure sit applicandus, tunc oportet ut die congruo 30. Consacramentales habeat, quorum nullus in aliquo reculpandus sit, et cum quindecim ex eis, quos Justitia elegerit, sextus decimus juret, sicut eam dictabit.
Ubi observandum, triplicem Ladam subiisse graviorum criminum reos. Neque aliter simplex et triplex ordalium intelligunt Leges Saxonicæ, a Lambardo editæ, in quibus simplex ordalium occurrit in Legibus Æthelstani §. 7. Ethelredi §. 1. et Canuti cap. de Jurib. politicis §. 20. 27. triplex vero in Legibus ejusdem Ethelredi §. 1. in Legibus Canuti eod. cap. §. 27. 54. quod triplex accusatio dicitur in Legibus Edmundi. Frustra autem his locis Lambardus et Spelmannus simplex ordalium, ferrum unius libræ, triplex, ferrum trium librarum interpretantur. Nam triplex ordalium, vel triplex Lada, spectavit quasvis purgationes, ac purgationem quidem per juramentum, ut ex locis laudatis satis constat, quæ quidem perjuratio dicitur dicto capite 64. extremo Legum Henrici I. ubi definitur
judicari simplicem Ladam Præjuramento, triplicem Ladam perjuratione
. Perperam enim perjuramento editum, quod mox antejuramentum vocatur, id est, sacramentum a solo reo factum, cum perjuratio appelletur sacramentum, quod reus cum Consacramentalibus peragit.
Atque ut in purgatione per juramentum in triplici lada vel ordalio augebatur Consacramentalium numerus, pro gravitate criminis, vel infamatione personæ, ita in purgatione per ferrum candens augebatur ferri igniti pondus. Leges Henrici cap. 67. laudato :
Et de omnibus unde accusatus juraret se sexto, sit judicium 20. solid. in triplici vero Lada, ferrum judiciale triplex sit, i. 60. solid.
Quorum quidem verborum eum esse sensum arbitror, ut simplex lada adhibeatur in criminibus, quæ eluuntur compositione simplici, quæ fuit 20. solidorum ; triplex vero in majoribus delictis pro quibus mulcta triplex, 60. scilicet solidorum, irrogari solet a judice, quam triplam compositionem appellatam alibi ostendimus. []
Jam vero ferri pondus auctum in triplici lada docet præterea Formula adjurationis ferri candentis apud Lindenbrogium et alios :
Incipit adjuratio ferri vel aquæ ferventis, in simplo unum pondus, in triplo tria ferrum æquiparet pondera, etc.
Quod vero pondus hoc loco, pensa appellatur in Decretis S. Ladislai Regis Hungar. lib. 1. cap. 28.
Sed et in judicio aquæ ferventis lapis fune suspensus in cacabum et aquam ferventem altius immittebatur, si triplex lada esset, quem reus extraheret. Eadem formula :
In aqua fervente accipiat homo lapidem, qui per funem suspendatur in simpla probatione per mensuram palmæ, in tripla autem unius ulnæ ; manus vero sigilletur, et aperiatur, ut supra diximus in consecratione ferri.
Lada Plena, Eadem, quæ triplex. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Qui ordinatum occiderit, et malignaverit, emendet ei sicut rectum sit,... vel plena Lada neget.
Cap. 65 :
Si quis furem gratis dimittat, emendat secundum weram ipsius furis, aut plena Lada perneget, quod cum eo falsum nescivit.
Et cap. 18 :
Francigena compellatus, juret se sexto : Anglicus liber triplici Lada, plane, (f. plana) vel simplici exigenti, vel judicio neget.
Ubi quod plena Lada dicitur, plener lei, appellatur in Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 48. Vide easdem Leges Henrici cap. 64. 66 et 70.
Ladare, Laidare, Ladiare, Purgare, a Saxon. iadian, Purgare, per translationem Excusare, crimen eluere. Capitula Ethelredi Regis Angliæ cap. 1 :
Et si domino ejus accusetur, quod consilium ejus fregerit, et antea malum fecerit, assumat secum quinque Thaynos, et idem sit sextus, et Laidat se : et si Lada procedat, sit weræ suæ dignus, etc.
Infra :
Et si dominus accusetur, quod consilio suo fugerit, Laidiet se cum quinque Thaynis, et ipse sit sextus.
Leges Henrici I. cap. 65 :
Si quis audito clamore, non exierit, reddat owersenesse Regis, aut plane se Ladiet.
A Lada, et Ladare, vel Laidare, deductæ voces nostris olim familiares, Laid, et Lait, Laidir, et Laidange. Laid enim et Lait, turpitudinem seu potius injuriam notat ; sic faire lait à quelqu'un, est injuriam alicui inferre. Injuriam enim infert, qui alium accusat, et ad Ladam, id est, ad purgationem adigit. Usatici MSS. urbis Ambianensis :
Quiconques che soit à qui on fache Lait, et chil à qui on fait le Lait, se deffent encontre chelui qui li fait le Lait, il ne doit point d'amende portant qu'il li ait fait le Lait, ne fourfait, ne cose qui monte à plus haute amende, n'a plus haut furfait, que chil li avoit anchois fait, etc.
Alibi :
Cil amendera pour tous les Laids, et pour tous les fourfais, pour la cuellée qui ara esté faite, etc.
Charta ann. 1247. in Tabular. Campaniæ ex Bibl. Regia fol. 343 :
S'aucuns dit Lait à l'autre dans la ville... il paiera pour l'amende, etc.
Le Roman d'Athis MS. :
Et je ainsi le vous ottroy,
Dites sans mesparler de moy,
Ne tenroye pas à raison
Dire moy Lait en ma maison.
Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 88 :
Mettre sus moult de Lait et de vilainie.
Cap. 209 :
Ou consent ou seufre que il fu ferus, ou Laidis, et le peut defendre.
Le Voyage d'outremer du Comte de Ponthieu MS. :
Petit demora aprés ke li Soudans ot afaire, car un Soudans, qui à lui marcisoit, si li feist sa terre Laide, et il pour [] vengier manda gent, etc.
Ita etiam Laidir, pro aliquem maledictis incessere usurpat le Roman de Garin :
Sire, dist ele, con poés le sofrir,
Que li véez vos Chevalier Ledir.
Hinc Laidange, injuria, convicium. Ordinatio Galterii Domini Commerciaci ann. 1263. ex MS. ejusd. urbis fol. 90 :
Item la femme qui dira Laidange à l'aultre... payera v. sols à nous, iv. sols au Maire.
Chartularium Calense pag. 32 :
De legiere bateure sans sanc, de Ledenges, comme de vilaines paroles dire... de la Lesdengeure l'Abesse connoitra en sa court.
Guill. Guiart ann. 1298 :
Vers Ypre cheminent grant erre,
Pour faire au Comte Gui Laidanges.
Le Miroir :
Soufri mout de Laidanges et de reproches vilaines.
Adde veterem Consuetud. Normanniæ cap. 86. Monstrelletum 1. vol. cap. 40. et Consuetud. Normanniæ cap. 51. 53. 86. et Pictavens. art. 17. Laidanger, in Chronico Flandriæ cap. 60. Le Roman de Garin :
Sire, fit ele, dant Bernard de Nessil
M'a Lesdangiée devant le Roy Pepin.
P. Carpentier, 1766.
Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 216 :
Si lor firent et dirent moult de Laidure et de blasphêmes. Vituperes et Laidures,
in Vita ejusd. reg. ibid. pag. 305. Laidoier, apud Petr. de Font. cap. 11. art. 2. pag. 88 :
Et ne quit pas aucuns amparliers ke s'onneurs soit amenuisiée, s'il est Laidoiés pour soustenir loiaument le droiture de se partie. Lédangier,
in Lit. remiss. ann. 1409. ex Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 483 :
Lesquelx compaignons se prindrent à défouler, vitupérer et Lédangier de paroles le suppliant. Deslengier,
eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 152. ch. 290 :
Laquelle Jehanne eust Deslengiés lesdittes trois jeunes filles, pour ce qu'elles mengeoient du fruit de laditte Jehanne.