![[]](img/image.png)
FERTELLA, Fertellum, Mensuræ species, apud Brabantenses : Quadrans. Ejusdem
originis ad Ferthing, de qua voce mox in Ferto. Vetus
Charta Brabantensis :
De duobus vero saccis, quorum uterque novem sextaria obtinet, duæ Fertellæ sumuntur, quarum quælibet tertiam partem sextarii teneat.Magnum Chron. Belg. ann. 1315 :
Caritas adeo magna fuit, ut Fertellum siliginis venderetur in Antuerpia pro 60. Grossis veteribus Turonensibus.Charta ann. 1238. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 421 :
Quæ terra solvit annuatim ad Nativitatem Domini quadraginta et tres denarios Bruxellenses et novem Fertellas avenæ, cum mensura quæ dicitur Honteister, nomine census, etc.