« Fertella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 448b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTELLA
FERTELLA, Fertellum, Mensuræ species, apud Brabantenses : Quadrans. Ejusdem
originis ad Ferthing, de qua voce mox in Ferto. Vetus
Charta Brabantensis :
De duobus vero saccis, quorum uterque novem sextaria obtinet, duæ Fertellæ sumuntur, quarum quælibet tertiam partem sextarii teneat.Magnum Chron. Belg. ann. 1315 :
Caritas adeo magna fuit, ut Fertellum siliginis venderetur in Antuerpia pro 60. Grossis veteribus Turonensibus.Charta ann. 1238. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 421 :
Quæ terra solvit annuatim ad Nativitatem Domini quadraginta et tres denarios Bruxellenses et novem Fertellas avenæ, cum mensura quæ dicitur Honteister, nomine census, etc.