« 3 ferula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 450a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERULA3
3. FERULA, Baculus pastoralis, pedum, cambuta : insigne pastoralis dignitatis, atque
adeo Papalis. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 216 :
Baculus... qui et virga pastoralis, et caputta, et Ferula, et pedum dicitur.Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 44 :
Misit ei baculum pastorale, quod Ferula vocatur.Luithprandus lib. 6. cap. 21. et ult. de Benedicto PP. exauctorato agens :
Pallium sibi abstulit quod simul Pontificali Ferula, quam manu gestabat, domino Papæ Leoni reddidit, quam Ferulam idem Papa fregit.Eadem habet auctor Appendicis ad Reginonem ann. 964. Anonymus apud Baronium ann. 1100. de Electione Paschalis II. PP. :
Est locatus, in utrisque curulibus, sedibus scilicet eburneis, data est ei Ferula in manu.Cencius Camerarius in Ceremoniali, de inauguratione Cælestini III. PP. :
Idem electus sedet ad dexteram in sede porphyretica, ubi Prior Basilicæ S. Laurentii dat ei Ferulam, quæ est signum regiminis et correctionis.Occurrit apud Mabillonium tom. 3. Annal. Bened. pag. 117. Martenium tom. 4. Anecd. coi. 78. etc. Ferula Apostolica, in Vita S. Bernwardi Episc. Hildesh. n. 24. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 215. Ferula pastoralis, ibid. n. 41. Ferulæ Episcoporum, in Annal. Francor. Bertinianis ann. 868. 869. apud Anonymum Salernitanum cap. 1. etc. Νάρθηξ Patriarcharum CP. apud Pachymerem lib. 11. cap. 1. Σϰυτάλη, Protecdico propria. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1404. Ferula Abbatum, apud Leonem Ostiens. lib. 3. cap. 65. et Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. ult. Vide Baculus, Cambuta.
P. , 1766.
◊ Pedum episcopi,
Ferula ; abbatis vero Baculus appellatur, in Charta ann. 829. inter Probat.
Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 23 : Baturicus præsul reddidit prior eidem abbati cum Ferula sua concambium, quod ab eo accepit ; et abbas cum Baculo suo eodem modo reddidit episcopo concambium, quod cum illo gesserat.Ubi notandum in redditione rerum permutatarum, easdem adhiberi ceremonias, quas in investituris usurpabant.
Ferula Percuti, Pœna olim fuit Monachorum delinquentium, ut liquet ex Regula Monachorum n. 11. et
auctore Vitæ S. Wolstani. Ferula, Pamelle, in
Gloss. Lat. Gall. Sangerm.