« »
 
[]« 2 festagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 452a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FESTAGIUM2
2. FESTAGIUM, Jus, quod colonis et villarum incolis competit sumendi in foresta Dominica, seu Domini feudi, culmen, vel festum ad conficiendam domum. Inquisitiones costumarum Andeliaci, de foresta :
Et omnes homines debent habere Festagium, scilicet festum, et 6. chevronos, et pro hiis debent bodellum 6. denar.
Idem Regestum Normannicum P. :
Sanctus Laurentius in Lyons furcam (habet) ad hospitandum, et brancas ad ardendum, et Festum ad hospitandum, et ideo debet servare porcos Regis, vel reddere 4. solidos, et quærere les Bigres.
Idem Regestum :
Coustumagii de ramagio habent mortuum boscum de costuma, et residua carpentariorum, cum testis capellorum, et 2. furcas, et unum Festum ad hospitandum per liberationem, etc. quisque autem dat pro 2. furcis et pro la feste 14. denar. Turon.
Ex quibus patet, jus exigendi Festagium a colonis primitus inductum ob facultatem iis a domino concessam extrahendi fastigii in silvis dominicis.