« »
 
FICTUS 1, FICTUS 2, FICTUS 3, FICTUS 4, FICTUS 5, FICTUS 6.
[]« 1 fictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS1
1. FICTUS, vel Fictum. Tabul. S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 12 :
Item Hover villam, et in Gottis allodium, unumque villanum de Lera, et silvam, atque Fictum de Bussel trado B. Petro, etc.
Forte eadem notio est, quæ infra vocis Fictus 4. Idem omnino videtur quod supra Fictum, uti et sequens.
[]« 2 fictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS2
2. FICTUS, Alia notione. Aliam esse vix crediderim. Charta Conradi Imper. apud Ughellum in Episcop. Cremonensib. pag. 807 :
Ut ei districtum suum tollant, et Fictum de molendinis, ac de navibus censum solitum, etc.
Charta Friderici I. Imp. ann. 1153. apud eumdem tom. 4. pag. 1293 :
Cum omnibus pertinentiis, cum operibus, servitiis, districto, Ficto, placito, cæterisque aliis, etc.
Vide Statuta Veneta lib. 3. cap. 8. 9. et supra Affictus, et infra Fictus 4.
[]« 3 fictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS3
3. FICTUS. Glossæ MSS. ad Alexandri Iatrosophistæ libros Passionum : Fictus, i. anus Fictus, dicitur a fumoribus, i. stercoribus.
[]« 4 fictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS4
4. FICTUS, Idem quod Affictus, de qua voce supra ; Census, locatio, pensio, reditus, vectigal fixum et certum : nam et fictum pro fixum dixisse Veteres observat Salmasius ad Solinum. Italis Fitto, et affitto. Hinc in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Fictor, Seigneur, (a quo scilicet aliquid ad fictum seu censum certum tenetur) composeur ou ourneur. Papias : Fictum dicitur, quod inter duos componitur omni anno reddendum, qui et census. Charta anni 1033. apud Ughellum tom. 5. pag. 1589 :
Dedit.... libellario nomine ad Fictum censum reddendum, etc.
Charta Theodori Marchionis Montisferrati anni 1324 :
Cum fidelitatibus, successionibus, penis, bannis, multis, Fictis, partiariis, et tertiis, cum fodris, taleis, etc.
Alia ann. 1384 :
Non teneatur... ad solutionem Ficti, seu incantus illarum possessionum.
Alia ann. 1246 :
Sine tertio et affaitamento, et Ficto proinde Monasterio dando.
Occurrit præterea in Statutis Venetor. ann. 1242. lib. 3. cap. 8. in variis Chartis apud Hieron. Rubeum in [] Hist. Raven. pag. 308. Ughellum tom. 5. pag. 676. 677. 678. Murator. tom. 6. col. 1188. ubi de Gestis Friderici I. Imp. Mabillonium tom. 4. Annal. Benedict. pag. 544. etc. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 1. observat, Fictum sumi interdum pro precaria, seu emphyteusi. Vide Libellus, et Oct. Ferrarium in Orig. Ital. Vide Fictum. Chart. Friderici I. Imper. ann. 1183. ap. Pertz. Leg. tom. 2. pag. 172 :
Pactum pontis Padi, et Fictum ejusdem pontis et regalium.
Eadem in Pace Constant. § 21.
Fictationes, in Charta Ottonis M. Imp. apud Ugellum in Episcopis Laudensibus.
Fictabilis, Censualis, qui censum persolvit. Charta ann. 1327. in Regesto Privilegiorum Civitatum Lombardiæ :
Cum accepissent et derobassent Anziano de Livrascha massario, et Fictabili Monachorum, etc.
Alia Blanchæ Sabaudæ uxoris Galeacii Comitis Virtutum :
Ab eis, vel eorum massariis, aut Fictabilibus auferendis, etc.
In chart. Carol. IV. Imper. ann. 1366. apud Glafey Anecdot. pag. 22. Fictabiles esse Victuales putat Haltaus. Glossar. German. col. 187. voce Brotessen.
Fictaliciæ res, Datæ ad censum. Charta Lotharii II. Imp. apud Ughellum tom. 4. pag. 815 :
Et omnia jura et possessiones, et tenutas earum, alodes, transfictalicias, emphyteoticarias, precarias, libellarias, Fictalicias, etc.
Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 24. ex Cod. reg. 4620 :
Si petierit quis hujusmodi Rem emphiteoticam vel Fictaliciam, etc.
Vide in Fictus 4.
P. Carpentier, 1766.
Fictalicius, Inquilinus, fundi ad fictum conductor, Ital. Fittaiuolo. Stat. Pallav. lib. 2. cap. 24. pag. 92 :
Si qua universitas, collegium, vel singularis persona... spoliaverit, turbaverit vel molestaverit... aliquem laboratorem, mezadrum, colonum, Fictalitium vel inquilinum, etc.
Vide Fictualis et Fictuarius suis locis.
[]« 5 fictus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS5
5. FICTUS. Stat. Astæ collat. 11. cap. 68. pag. 32. v° :
Ordinatum est quod aliqua persona non capiat Fictum ab aliquo revenditore vel revenditrice, qui vel quæ vendat ante aliquam ecclesiam vel porticum alicujus ecclesiæ de Ast.
Forte Larva.
[]« 6 fictus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 484b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FICTUS6
6. FICTUS, pro Fixus, uti dixisse Veteres observat Salmasius ad Solinum. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 154 :
Levatorium super barcharum pontem causa palos Fictos in aqua debarbandi levatur.