« »
 
LIBELLUS 1, LIBELLUS 2, PŒNITENTES.
[]« 1 libellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 088b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBELLUS1
1. LIBELLUS, Charta qua prædium in emphyteusin conceditur, quæ quidem contractus ac pactionis species frequens olim fuit in prædiis Ecclesiasticis : sub vulgari ac recepta nomenclatura, Precariæ et Prestariæ. Gerbertus Epist. 2 :
Nescio quibus codicibus, quos Libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est.
Libellum facere de prædiis, etc. frequens formula in Chron. Casin. lib. 1. cap. 50. 57. 59. 63. lib. 2. cap. 6. 7. 13. 20. 26. 58. 65. 67. 74. lib. 3. cap. 59. lib. 4. cap. 28. etc. Sub specie Libellorum possidere, apud Gregorium M. lib. 8. Ep. 61. Factis Libellis locare, lib. 9. Epist. 14. Tenere per Libellum, in Charta ann. 1179. exarata Papiæ :
Et omnes alias res quas tenent per allodium, vel per Libellum, vel per feudum, sive alio modo.
Per Libellum habere, in Chronico Farfensi, apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 427. Per Libellum concedere, apud Leon. Ost. lib. 2. cap. 91. et in vet. Charta apud Ughell. tom. 5. pag. 684. Dare ad Libellum, in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 4. id est, in precariam aut emphyteusin. Libelli rerum immobilium, ibid. cap. 5. Vide lib. 4. cap. 11. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1168. de Imperatore :
Bonos usus urbis, et locationis Libellos tertii et quarti generis conservabit.
Id est, precarias ad tertiam vel quartam generationem concessas. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 1. rubr. de Notulis Ecclesiarum, ubi de Emphyteusi :
Et contractus iste secundum diversas terrarum consuetudines diversis nominibus nuncupatur : dicitur enim Emphyteusis, Precaria, Libellus, Census, Fictum, etc.
Vide Zazium de Feudis parte 9. § 36.
P. Carpentier, 1766.
Libellum et Præstarium idem fuisse luculenter probat Instr. ann. 870. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 155 :
Priscarum legum auctoritates concesserunt, ut qualiscumque persona res ecclesiasticas sub usu beneficii in suis necessitatibus procurandis vel adsequendis adquirere voluerit, sub ipsius munificentia, qui capud ecclesiæ præesse dinoscitur, in nomine præstariæ sive Libelli, eas tenere sub censo decem et novem annis debeat, atque his expletis aut ipsum Libellum renovare studeat, aut rector ecclesiæ ipsas res in suo jure ac dominatione recipiat... Et postea vos, illustrissima Ingelberga augusta, a nobis expetistis, ut ipsam villam cum omnibus ad se appendiciis pertinentibus in nomine Libelli sive præstariæ vobis concedere deberemus.
Ad Libellum perpetualem, in Ch. ann. 1199. ibid. col. 161. Qui Libellus regis aut superioris domini consensu firmabatur. Charta Chunradi reg. ex Chartul. eccl. Vienn. :
Priscorum norma et cunctarum legum patet auctoritas, ut quicumque res ecclesiæ per Libellum habere voluerit, videlicet xxix. annis, ipsius petat suffragium et tuitionem, in quibus videtur habere dominationem. Quapropter ego in Dei nomine Chuonradus nutu Dei omnipotentis rex... tibi et ad unum tuum hæredem per Libellum sub usu beneficii concedo, etc.
Libellario vel Emphyteuticario jure [] dare, vel possidere, in Synodo Pontigon. ann. 876. cap. 10.
Libellario jure
dare in Chronico Casin. lib. 1. cap. 50.
Libellarium placitum constituere
, ibidem lib. 2. cap. 3. Libellario titulo dare, apud Senatorem lib. 5. Epist. 7.
Sub specie Libellorum possidere
, apud Gregor. M. lib. 8. Epist. 8.
In terra aliena Libellario nomine residere
, in Lege Long. lib. 1. tit. 9. § 22. Liutpr. 91. (6, 38.) Libellario nomine in feudum dare, lib. 1. Feud. tit. 5. § 1. lib. 2. tit. 9. § 1. Libellario nomine concedere apud Gregor. M. lib. 2. Ind. 1. Epist. 1. Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12. Ratherium Veronensem de Qualitatis conjectura pag. 211. Leonem Ost. lib. 1. Chron. Casin. cap. 47. in Chartis veteribus apud Ughellum tom. 1. pag. 874. 896. 1100. tom. 5. pag. 676. 677. tom. 7. pag. 1294. etc.
Libellarius, pro Libellus, seu Precaria. Charta Podionis Episcopi Florentini apud Ughellum tom. 3. pag. 56 :
Neque volo ut aliquis de ipsis Canonicis habeat potestatem de ipsis rebus Libellarios facere, aut aliquid donare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellarium, Eadem notione. Charta Ottonis III. Imp. ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 503 :
Monasterium ipsum teneat cum omnibus privilegiis quæ ab antiquis temporibus illi pertinere visa sunt, et quæ noviter per chartulas homines illic contulerunt, aut per Libellaria in toto territorio Tuschano aut Centumcellensi.
Libellariæ Leges, apud Gerbertum Epist. 12 :
Contemnetur Imperialis Majestas, cum in me, tum in se ipsa, in divisione sanctuarii secundum Leges libellarias facta, quia consentire nolo, etc.
Libellaria, Prædium libellario nomine, vel titulo, concessum. Gerbertus Epist. 6 :
De beneficiis et Libellariis, ex parte nostrum velle ex voto domini nostri Cæsaris executi sumus.
Charta Huberti Marchionis Savonæ ann. 1061. apud Guichenonum in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 76 :
Contentionem autem vel litemprædii vel Libellariæ, vel cujuscunque rei, etc.
P. Carpentier, 1766.
Feudo opponitur et pro allodio usurpatur passim in Libris feud. Consule Calvin. Lex. jurid. Vide mox in Libellus.
Libellare, per libellum dare. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 429 :
Alicui dare, vel commutare, seu Libellare, vel venundare, etc.
Libellaticum, Concessio et datio ad libellum, seu emphyteusin, vel potius pensio quæ pro libellariis prædiis quotannis exsolvitur. Gregor. M. lib. 1. Ep. 42 :
Sed ipsa etiam Libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur.
[]« 2 libellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBELLUS2
2. LIBELLUS, Causidici scriptum in litigiis. Statuta Massil. lib. 1. cap. 20. § 11 :
Si qua persona litigans in curia Communis Massiliæ perdiderit causam suam per Libellum seu occasione Libelli male dictati, ille qui fuit dictator Libelli teneatur illi perdenti reddere, quod nomine salarii inde acceperat.
P. Carpentier, 1766.
Latius patet hæc definitio, proprior est, quam proponit Calvin. in Lex. Jurid. : Quædam scriptura, in qua continetur nomen actoris et rei, res quæ petitur et causa petendi. Has Libelli, Gall. Requête, demande, conditiones his versibus exprimit Hostiensis :
Quis, quid, coram quo, quo jure petatur, et a quo,
  Recte compositus quisque Libellus habet.
Libellus Anathematis, Excommunicationis bulla. Anastasius in S. Agapeto :
Hic ortu Episcopatus sui Libellos [] Anathematis, quos invidiæ dolo extorserat... incendio consumpsit.
P. Carpentier, 1766.
Libelli Appellatorii. Vide Calv. Lex. jurid.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Confessionis, Quo quis reatum suum confitetur, et ab eo absolvi flagitat. Vide in Pœnitentes.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Conventionalis, Charta conventionum. Charta ann. 1210. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 159 :
Tandem idem comes Libello conventionali super prædictis omnibus... quædam specialiter ad jus ecclesiæ pertinere recognovit.
Libellus conventialis, in Consuet. Carcass. ex Reg. L. Chartoph. reg. ch. 3.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Divortii, in L. fin. pœnituit ff de Divortiis (24, 2.), qui et Libellus repudii, apud S. Matth. cap. 5. v. 31. quo matrimonium dissolvitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Famosus, Gall. Libelle diffamatoire. Capitul. lib. 6. cap. 316 :
Si qui inventi fuerint Libellos famosos in Ecclesia ponere, anathematizentur.
Et lib. 7. cap. 361 :
Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Adde cap. 200. ejusd. lib. ubi exilio mulctantur ejusmodi libellorum auctores : et Concil. Terracon. ann. 1329. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 288. ubi eadem excommunicationis sententia atque conspiratores innodantur.
P. Carpentier, 1766.
Eadem, quæ in Capitulis regum nostrorum statuitur pœna adversus hujusmodi libellorum auctores divulgatoresve, legitur etiam in Legibus Poloniæ a Prilusio collectis pag. 448 :
Si quis famosum Libellum, sive domi, sive in publico vel quocumque loco, ignarus repererit : aut corumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum. Si vero non statim easdem chartulas vel corruperit, vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit ; sciat se quasi authorem hujusmodi delicti severæ sententiæ subjugandum.
Extat titulus de Famosis libellis in Cod. Justin. lib. 9. tit. 36. Vide Dissert. de iis ad calcem Diction. Baylii.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Funeralis. Vide supra Funeralis.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Osculi, Charta donationis propter nuptias. Vide in Osculum. Charta dotalit. Teuthelinæ ann. circ. 1020. ex museo D. de Clairambault :
Hæc omnia suprascripta examantissima conjux mea per hunc Libellum osculi tibi cedo ad habendum, tenendum et possidendum. Si autem aliquis fuerit qui contra hunc osculum venire aut ulla repetitione infrangere temptaverit, quod petit non vindicet.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Pensionarius, Quo pensio seu præstatio annua reservatur. Charta ann. 952. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 164 :
Quod si quolibet modo quispiam Chartam pro quavis modis vel tenore fecerint absque Libello Pensionario, hanc Charta inane et vacuam decerno permanere, et ipsa res sine omni obstaculo ad me meosque heredes redeat potestate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Pœnitentiæ seu Pœnitentialis, Quo quis imposita et indicta pœnitentia, a reatu, quem ultro fatetur, absolvitur, aut absolvendus reservatur et Ecclesiæ reconciliandus. Qui quidem libelli repudiantur in Addit. 3. ad Capitul. tom. 1. col. 1199 :
Repudiatisac penitus eliminatis Libellis quos Pœnitentiales[] vocant ; quorum sunt certi errores, incerti auctores.
Vide in Pœnitentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Præceptorius, Scripti obligatio, Gallis, Obligation. Statuta Arelat. MSS. art. 161 :
Consules Arelatis recipiant omnes Libellos Preceptorios a conquerentibus, et satisfieri faciant creditoribus.
Haud scio an melius legerim, Precatorios, Libellus quo quis aliquem de re quapiam precatur.
P. Carpentier, 1766.
Nihil mutandum esse probant Statuta Avenion. ann. 1243. cap. 19. ex Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod nullus inantea, nisi sit notarius, faciat Libellos præceptorios ad lx. solidos superius, inferius tamen possint illos facere scriptores jurati a curia.
Eodem sensu dicimus, Un billet à ordre.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus nude, Eadem notione. Statuta eadem art. 139 :
Neque clavarii... possint... Libellum facere super bona communis... nisi de voluntate totius Consilii.
Litteræ Philippi Pulcri ann. 1292. insertæ Litteris Johannis Franc. Regis ann. 1362. tom. 3. Ordinat. pag. 611 :
Quod habitatores dicti loci non teneantur Libellum reddere infra quantitatem 50. solidorum, nec usque ad dictam quantitatem ; nec de aliqua quantitate de quo perceptum exstet a Curia dicti loci sigillo dicte Curie sigillatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Professionis, Charta qua quis monasticæ vitæ nomen dedit. Vita S. Bernardi edit. 1690. col. 1221 :
Post decessum beati viri simul in uno loco reperti Libelli Professionum octingenti octoginta octo, exceptis quam pluribus aliis, qui negligentia et longinquitate temporis dilapsi, non poterant inveniri.
Vide Libellaris Sententia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libelli Oblatio, In jus vocatio, Gall. Assignation, prima litis actio. Charta ann. 1329. in Chartul. Æduensi :
Omnia et singula quæ et prout superius sunt expressa tenenda firmiter, attendenda, complenda... inviolabiliter observanda de plano absque strepitu et figura judicii, absque Oblatione Libelli, contestatione litis, et sine copia litterarum præsentium facta parti alteri.
Libelli oblatio non est vocatio in jus, sed ipsa scriptura judici porrecta, cujus titulus est in Decretalibus.
P. Carpentier, 1766.
Libellus Recusationis, Quo judex vel testis recusatur, in L. apertissimi Cod. de jud. (3, 1.)
Libellos Dare. Tradit S. Augustin. lib. 22. de Civitate Dei cap. 8. Fideles, in quibus Dei miraculum quodpiam operatus esset, libellos dare solitos Episcopo, qui rem prout gesta esset, continerent, et populo recitarentur. Exempla ejusmodi libellorum profert idem Augustinus Ser. 31. et 39. de Diversis : morem vero etiam attigit Evodius Uzalensis Episcopus lib. 2. de Mirac. S. Stephani cap. 1.
[]« Pœnitentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 383b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POENITENTES
PŒNITENTES, Quibus ob crimina publica imponebatur pœnitentia publica ; quique in extremo Christianorum ordine esse dicuntur apud S. Columban. lib. de Pœnitent. mensura cap. 37. S. Augustinus Epist. 108 :
Quod autem dicitur Petrum egisse pœnitentiam, cavendum est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, qui proprie Pœnitentes vocantur.
Idem Homil. 49. cap. 2 :
Quod dico competentibus, audiant et Pœnitentes : quod dico fidelibus, dico et competentibus et Pœnitentibus, audiant Catechumeni, audiant omnes. In pœnitentia positi,
in Concilio Arelat. II. can. 21.
In ordine pœnitentium stare,
apud S. Hieronym. Epist. 30. cap. 1.
In pœnitentiam mittere
, apud Gregorium Mag. lib. 9. Epist. 32.
In pœnitentia missi
, in Capitulis Caroli Calvi tit. 13. cap. 8.
Communionem inter pœnitentes præsumere,
in eodem Concilio Arelatensi II. can. 10.
Inter pœnitentes a Communione suspendi,
in eodem Concilio can. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœnitentia solemnis a publica distinguitur in Statutis MSS. Augerii Episc. Consecran. ann. 1280. ubi casus reservati enumerantur :
xvi. Ubicumque est solemnis pœnitentia injungenda, non dicimus hoc de publica.
Ubi solemnis pœnitentia ea dici videtur quæ pro gravioribus delictis occultis a Canonibus est præscripta. Vide Morinum de Disciplin. in administr. sacr. pœnit. lib. 5. cap. 8. sqq.
Pœnitentia autem publica dicitur ea, quæ pro expiandis criminibus et delictis publicis imponitur, iis, qui publico crimine convicti sunt, in Concilio Arelatensi VI. can. 25. Qui publice peccarunt, in Cabilonensi II. Qui criminale peccatum perpetrarunt, apud Hincmarum in Capit. 5. Augustinus Homil. 49. cap. 3 : []
Propterea Deus voluit, ut Theodosius Imperator ageret Pœnitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non poterit.
Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 96. 97. :
Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat Pœnitentiam, juxta sanctorum Canonum sanctionem : si vero occulte, Sacerdotum consilio ex hoc agat pœnitentiam.
Concilium Mogunt. ann. 847. cap. 31. et Concilium Ticinense ann. 855. cap. 13 :
Qui publice peccat, oportet ut publica mulctetur Pœnitentia, et secundum ordinem Canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.
Id pluribus probarunt Sirmondus in Historia de Pœnitentia publica, Jacob. Petitus ad Pœnitentiale Theodori, et alii ; tametsi viri doctissimi aliquot, atque in iis Joan. Morinus et Arnaldus in libris de pœnitentia, etiam pro occultis delictis pœnitentiam publicam peractam contendunt.
P. Carpentier, 1766.
Pœnitent. vetus Ms. ex Bibl. reg. cap. 12 :
Cujuscumque autem Pœnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur.
Sed quæri solet vulgo, quorum criminum rei, publicæ potissimum addicerentur pœnitentiæ, cum peccare atrocius impune non liceret, et ex legibus gravior pœna gravius delinquentibus statueretur, interdum etiam et fere semper extremum supplicium.
Cui quidem quæstioni ut fiat satis, ut sileam contra Christianam fidem ac religionem et Conciliorum Canones admissa delicta, cujusmodi passim in iisdem Conciliis enarrantur, et in Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 101. 102. etc. observandum primo, non semper, in antiquis maxime ac barbaricis legibus, mortis pœna, sed mulcta pro modo delicti, expiata crimina : ita tamen ut qui ea admisissent, a judicibus ad Episcopos amandarentur, qui pœnitentiam iis imperarent ac indicerent pro differentia peccatorum, ut est in Concilio Carthaginensi III. cap. 31. in Capitulari 1. Caroli Magni ann. 802. cap. 32. 33. 37. in Lege Longob. lib. 1. tit. 10. § 4. Henr. I. 2. in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 100. 101. in Edicto Pistensi Caroli Calvi cap. 2. 33. in Capitulis ejusdem Caroli tit. 26. cap. 5. in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 68. etc. Regino lib. 2. cap. 5. num. 38 :
De furto et sacrilegio... Quamvis enim hæc secundum legem humanam emendari debeant atque exsolvi, tamen pœnitentia ad Episcopum pertinet.
Atque inde Episcopalis pœnitentia appellatur in Capitulis ad Silvacum cap. 2. quod ab Episcopis imponeretur,
inspecta discretione et qualitate, prout cuique ad salutem viderent expedire
, ut est in Edicto Pistensi cap. 2. atque ii reddi Pœnitentiæ dicebantur. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abb. Corbeïensis lib. 1. cap. 26. de quodam patrono, qui tria homicidia commiserat, ut viduæ bona invaderet :
Sed jam divino convicti judicio, confusi omnes discessere, ac miser clementer redditus est Pœnitentiæ.
In eorum præterea numero erant rei, pro quibus intercedebant Episcopi, quibus licebat pro iis causa cognita veniam a judicibus postulare : tum enim iis canonica ab Ecclesia imponebatur pœnitentia, quam illi ultro se obituros spondebant, veniam alias non consecuturi, quod ex Concilio Remensi cap. 7. supra docuimus in voce Intercedere 1. []
Episcoporum etiam intercessio obtinuit pro reis, qui ad Ecclesias confugiebant, uti ibidem diximus. Nam licet Ecclesiæ immunitas a pœna quavis Legibus inflicta reos tutaretur, a satisfactione tamen non eximebantur erga eum, quem offenderant, vel ejus agnatos : neque eorum tutelam aggrediebatur Ecclesia, nisi publica pœnitentia crimen se suum expiaturos spopondissent, ut est in Concilio Remensi ann. 626. cap. 7. Nicolaus I. PP. in Respons. ad Bulgaros cap. 26 :
Si ad Ecclesiam convolaverint, mortis quidem legibus eruantur, Pœnitentiæ vero quam Antistes loci vel Presbyter consideraverit, absque dubio submittantur.
Atque ejusmodi reorum, qui ad Ecclesiam, veluti ad asylum, confugiebant, infinitum fuisse ferme numerum ex auctoribus abunde constat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perjuris quoque indicta pœnitentia publica ; quod labente etiam xiv. sæculo factitatum docemur ex Charta ann. 1383. tom. 2. Histor. Eccles. Meld. pag. 242 :
Nec non perjurio pro quo Ecclesia consueverit publicam Pœnitentiam imponere.
Spectabat etiam publica pœnitentia eos potissimum, qui intra gradus cognationis vetitos nuptias contraxerant, seu auctoritate Ecclesiastica separarentur, ut in tertio gradu, sive non, ut in quarto, ex Capitulis Synodalibus Pipini Regis cap. 1. Reginone lib. 2. cap. 213. et Burchardo lib. 17. cap. 10.
P. Carpentier, 1766.
Pœnitentiæ subjecti olim parentes, quorum negligentia parvuli sine baptismo moriebantur. Stat. Synod. eccl. Rotomag. ann. 1156 :
De parvulis, qui baptizati vel sine baptismi remedio infra septem annos, per negligentiam parentum mortui sunt, totam Pœnitentiam parentibus eorum remittimus, excepta feria sexta in ebdomada ; in qua etiam die, si ad ecclesiam pœnitens perrexerit, qualem ei caritatem presbyter dederit, talem habeat.
P. Carpentier, 1766.
Pœnitentia publica iis quoque imposita, qui homines ecclesiæ injuriis aut verberibus exceperant. Regist. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 334. v°. :
Apud S. Victorem in Caleto, auctoritate dom. Papæ functi, injunximus Guiardo de Montchevrel, Rogero de Montchevrel et Petro de Essartis, qui interfecerant quendam conversum de Mercato Radulfi, Pœnitentiam subsequentem, videlicet, quod ipsi discalciati et nudi, braccis tantummodo retentis, corrigia ad collum ligata, ferentes virgas in manibus, facerent processionem in ecclesia loci illius, in quo homicidium perpetrarunt, Dominica palmarum, et ante fores ecclesiæ facerent se verberari a sacerdotibus dicentibus psalmum pœnitentialem, et publice reatum suum confitentur et quare injuncta erat eis talis pœnitentia. In octabis paschæ sequentis simili modo facerent apud Gisortium. In quindena paschæ apud Calvummontem, Dominica proxima post dictam quindenam apud Fresneaus. Item injunximus eisdem quod jejunarent usque ad decennium feria sexta cujuslibet ebdomadæ, et quod infra festum B. Johannis Baptistæ limina B. Jacobi visitarent.
Charta Guar. episc. Silvanect. ann. 1224. ex Tabul. Carnot. :
Filii dicti Hervei quemdam (hominem capituli) excœcaverant et pugno mutilaverant... Filii præfati... Robertus et Herveus publicam Pœnitentiam faciant nudi et discalciati, virgas in manibus portantes ad processionem in ecclesia Carnotensi in instanti Ascensione Domini,[] et per manum episcopi Carnotensis vel sacerdotis, secundum consuetudinem ecclesiæ accipiant disciplinam : item in die Penthecostæ in ecclesia Senonensi, et Parisius in octabis Penthecostæ, et Aureliæ in festo S. Johannis Baptistæ, et Meldis in festo S. Stephani martyris in Augusto.
Charta ann. 1281. ex eod. Tabul. :
Præterea dictus Guillelmus tenetur facere publice tres processiones in tunica alba, sine zona et cucufa, vel alio tegumento in capite, nudus pedes et sine caligis ad requisitionem dictorum decani et capituli.
Vide infra in Processio 1.
Publicæ denique subjiciebantur pœnitentiæ, qui vel dignitatis aut natalium prærogativa ac auctoritate a pœnis, lege decretis, sese subtrahebant : vel a patria extorres in alias migrabant regiones, aut aliorum principum ditiones ; vel tandem qui in solo ipsomet natali, ex solita criminum impunitate, vel dominorum largiori indulgentia, seu potius impotentia, ea perpetrarent. Nam cum olim ex recepta prædiorum feudalium lege sua quisque gauderet juris dicendi facultate, seu, uti loquimur, justitia, vix erat qui in ejusmodi prædiorum dominos animadverteret. Unde crebrius excommunicatos ab Episcopis legimus, qui, quod leges ipsæ minime poterant, Ecclesiastica ferula eos a tam frequentibus delictis gravioribus coercerent, a qua non absolvebantur, nisi post publicam peractam pœnitentiam. Atque ex his licet haurire, cur tantus olim ejusmodi pœnitentium numerus ad Ecclesiarum vestibula, porticus et nartheces stetisse legatur.
Quippe hi donec impositam sibi pœnitentiam adimplessent, arcebantur ab ingressu Ecclesiæ, et in loco Pœnitentium consistebant, ut est apud Abbonem Monachum serm. 3. et Joannem Episcopum Abrincensem de Offic. pag. 38. ut cæteros omittam, quos laudat Leo Allatius in Dissertat. de Narthece. Quod quidem intelligendum, cum sacræ peragebantur Liturgiæ, seu potius sacra ipsa mysteria : nam eatenus, ut et Catechumeni, in Ecclesia ipsa stabant, divinasque lectiones auditu excipiebant, et una cum iis excedebant, cum dimittebantur, ut est in Concilio Agathensi can. 60. In Ecclesia vero sinistram ad partem secedebant, ut auctor est S. Eligius serm. 8. cum fideles alii ad dextram starent. Ditmarus lib. 6. pag. 80 :
Sepultus in Colonia,... in australi parte templi, qua in Cœna Domini Pœnitentes introducuntur.
Nam cum ædes sacræ ad orientem ædificarentur, australis pars fuit sinistra. Publice pœnitentium quatuor ordines sive classes constituerant. Ordo primus Flentium erat, qui in ecclesiæ vestibulo strati fidelium preces, utque ad agendam publicam pœnitentiam admitterentur, flagitabant, juxta Tertullian. de Pœnit. cap. 9. quorum precibus, cum ecclesia annueret, ista pœnitentiam dare, illi pœnitentiam accipere, atque ita 2° Audientes dicebantur, quibus in infima ecclesiæ parte, scripturam tantum atque sermones audire licebat, quam stationem egressi, 3° Genuflectentes seu Substrati adpellabantur, qui in navi ecclesiæ consistentes crebras manuum impositiones et benedictiones ab episcopo recipiebant, precibus pro ipsis fieri solitis in genua nixi intererant et opera pœnitentia privatim exercenda suscipiebant. Inde gradus patuit ad 4° Consistentes, sic dictas, quod ipsis licuerit consistere una cum fidelibus in oratione communi et sacrificio usque ad [] finem ; in eo solum pœnitentes, quod nec oblationes suas facere nec eucharistiæ participes fieri poterant. Hæc Riegger. in Institut. Jurisprud. Ecclesiasticæ part. 4. § 547. post Morinum de Discipl. Pœnit. lib. 4. cap. 16. num. 5. lib. 6. cap. 1. sqq. Græcis dicuntur hi quatuor gradus Προσϰλαύσις, Ἀϰρόασις, ϓπόπτωσις et Σύστασις. Vide Glossar. med. Græcit. in his vocibus et in Χειμαζόμενοι.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quo vero ecclesiæ loco potissimum constituerentur Pœnitentes, docet cap. 136. lib. 5. Capitul. :
Tribus vero annis subjaceant inter Pœnitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio ecclesiæ pœnitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam.
Pœnitentia imponebatur et suscipiebatur in Capite jejunii, seu Quadragesimæ, feria scilicet quarta, quam Cinerum appellamus, quod pœnitentes non modo omni corpore in terram prosternerentur, ac cilicium induti veniam peccatorum postularent, sed et eorum capita cinere aspergerentur, quod pluribus observat Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii M. pag. 221. 222. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 33 :
Ipsam autem Quadragesimam a quarta feria, id est, a Capite jejunii, cum ipsa quarta feria, qua publice Pœnitentes pœnitentiam accipiunt, observari usque ad sanctam Resurrectionem secundum consuetudinem antiquam præcipimus.
Matthæus Westmonaster. ann. 974 :
De beato quoque Ælfego legitur, quod in die Cinerum, cum de more Pœnitentes Ecclesiæ liminibus removerat, hortatus est eos, ut tempore Quadragesimali, jejunio et castitati vacantes, diebus illis uxorum etiam delitiis abstinerent.
Vide Sirmondum in Historia Pœnitentiæ publicæ cap. 9. ubi etiam de Pœnitentium reconciliatione ; de qua quædam attigimus in vocibus Absolutio, et Reconciliatio. Adde Filesacum lib. de Quadragesima Christiana cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
Quos cineres et cilicia suppeditare tenebatur thesaurarius in ecclesia Autissiodorensi, ut testis est Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 132. col. 1 :
Item (thesaurarius debet ministrare) cineres benedicendos die Cinerum et pilos caprarum pro Pœnitentibus.
Ne vero hujus moris memoria omnino pereat, in ecclesia Augustodunensi etiamnum, ut observat Martenius de Ant. eccl. discipl. cap. 17. ultimus canonicorum, personam pœnitentium repræsentans, eodem die ejicitur de ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
In quibusdam ecclesiis iisdem pœnitentibus tradebatur globus tomento fartus, in Cœna Domini reportandus. Pontif. Senon. Ms. ad usum eccl. Paris. in die Cinerum :
A pontifice cjiciuntur Pœnitentes cinere imposito et dicendo ut supra, Memento, homo, etc. et singulis tradendo globum borreum in signum pœnitentiæ, reportandum pontifici vel ejus pœnitentiario in die Cœnæ cum candela.
Ibid. in Cœna Domini :
Nota quod Pœnitentes debent reportare globum borreum cum candela, eisdem traditum in Capite jejunii.
Eadem leguntur in Pontif. Virdun. Ms. ex Cod. reg. 966.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id autem omnino observandum, quod pœnitentes a Presbyteris suarum parœciarum ad Ecclesiam Cathedralem, pœnitentiæ ab Episcopo suscipiendæ causa, etiam sæculo ix. adducerentur. Gesta Gunherii Episcopi Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 290 * :
Presbyteros parochiæ nostræ, qui in Capite jejunii pœnitentes ad pœnitentiam [] suscipiendam adducebant, nec portam ingredi sinebant.
Cilicium a sacerdote accipiebant, quod uno anno gestare tenebantur. Lib. 5. Capitul. cap. 122 :
Pœnitentes, tempore quo pœnitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est consequantur.
Et cap. 136 :
Debent unum annum esse cum cilicio.
Multa habent Concilia et sancti Patres de ritu pœnitentiæ publicæ, quæ indicare satis erit ad alia festinanti. Iis enim, cum ab Ecclesiæ liminibus abstinerent, Sacramentorum etiam perceptio denegabatur, atque adeo ipsa extrema Unctio, ut est in Synodo Ticinensi sub Leone IV. cap. 8. In infirmitate tamen positis Viaticum concessum, ex Concilio Carthaginensi IV. can. 77. Arausicano I. cap. 3. Agathensi cap. 15. Arelatensi II. cap. 28. Innocentio I. Epist. 1. c. 7. etc. Sed et si accepta pœnitentia ante reconciliationem morerentur, pro iis licebat offerre, pro eo, quod honoravissent Pœnitentiam, ut est in eodem Concilio Carthaginensi cap. 79. Arelatensi II. cap. 12. et in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 61. 125.
Ad Clericatum aliosve ordines Ecclesiasticos promoveri pœnitentes vetantur in Concilio Carthaginensi IV. cap. 68. Epaonensi cap. 3. Aurelianensi III. cap. 6. Aurelianensi IV. cap. 12. Agathensi cap. 43. Toletano I. cap. 2. Toletano III. cap. 12. Romano ann. 465. cap. 3. in Epistola Concilii Cabilonensis, in Epist. 9. Gelasii I. PP. Innocentii I. Epist. 6. Epist. Joannis II. PP. ad Cæsarium, in Capitul. Gregorii II. PP. cap. 5. in Synodo Ticinensi ann. 850. cap. 1. in lib. 1. Sacramentorum Ecclesiæ Romanæ cap. 95. apud Egbertum in Dial. cap. 15. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
At pristina hæc severitas sequioribus sæculis est mitigata ; ad Ostiariatus quippe gradum promotos pœnitentes discimus ex Dialogo inter Cluniac. et Cisterc. apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 1647 :
Quid dicis de homicidis, qui in sæculo publicam egerunt Pœnitentiam ?... venientes ad conversionem in monasteriis, accipiunt clericale signum, id est coronam, sunt ipsi clerici ? Revera clerici sunt, sed nullum gradum clericalem ascendere possunt præter primum. Possunt enim fieri Ostiarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id præterea discriminis statutum inter pœnitentes ex can. 53. Toletani Concilii IV. quod qui ex sola devotione sese pœnitentiæ subjiciebant, pro morum probitate ad gradus ecclesiasticos promoveri possint ; secus vero qui ob grave aliquod peccatum eidem pœnitentiæ addicti fuerant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obtinuit etiam in Monasteriis ecclesiasticæ disciplinæ adversus pœnitentes publicos severitas : qui enim
pro culpa publicam egerant Pœnitentiam ad legitimos actus admitti
, id est, ad officia monastica, vetantur in Statutis Cisterc. ann. 1280. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1471.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab officio patrini seu susceptoris excluduntur pœnitentes, in Addit. 2. ad Capitul. cap. 1. Vide Patrinus.
Matrimonium contrahere pœnitentibus interdictum fuisse docent Concilium Arelatense II. cap. 21. et Ticinense sub Leone IV. cap. 8. At in Wormaciensi ann. 868. cap. 30. 37. ab uxoribus, si habuerint, separari vetantur : si autem non habuerint, et se continere non voluerint, legitimas accipere in conjugio feminas non prohibentur,
ne in fornicationis voraginem incidere videantur
. [] Vide Joannem VIII. Epist. 62. et S. Columbanum de mensura pœnitentiarum § 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Varia fuit ut ex allatis aliisque patet, hac in re in variis ecclesiis atque pro variis temporibus disciplina. Neque tamen cum viris doctis sentire possum in ecclesiis, in quibus severior obtinebat disciplina, qua a matrimoniis contrahendis prohibebantur pœnitentes, de ipso tantum pœnitentiæ curriculo hæc intelligenda esse, adeo ut ipsis peracta pœnitentia ad nuptias convolare licuerit. Huic enim sententiæ nequaquam accomodari posse videntur quæ habet Siricius PP. in Epist. ad Himerium num. 6 :
De his vero non incongrue dilectio tua Apostolicam Sedem credidit consulendam, qui acta Pœnitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiæ cingulum et ludicras voluptates et nova conjugia et inhibitos denuo appetivere concubitus.
Vide S. Ambros. lib. 2. de Pœnit. cap. 10. § 96.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id etiam suadet disciplina quæ in iisdem Ecclesiis vigebat circa conjugatos pœnitentes, quibus ut cælibem deinceps vitam agerent indicebatur, nedum ut nova inirent conjugia permitteret. Si mitius interdum cum iis actum est, ut ad uxores suas redire licitum fuerit ; id ex indulgentia factum docet Epistola Leonis Magni ad Rusticum Episcop. Narbonensem. Hinc
ne benedictio pœnitentiæ juvenibus personis, maxime conjugatis concedatur, nisi ex consensu partium et ætate jam plena,
statuunt Concilia Aurelian. III. can. 24. et Arelat. II. can. 21.
Nullam præterea dignitatem obire poterant, ex laudato Concilio Ticinensi cap. 5. sed et si militares essent, arma deponere jubebantur, ac proinde militare iis interdictum erat, ut in voce Arma docemus. Qui secus fecerint, iis viaticum usque ad exitum negatur, ex can. 25. Concil. Aurelianensis III.
Comas deponere, et vestimenta mutare jubentur in Concilio Agathensi can. 15. Toletano III. can. 12. Arelatensi II. cap. 22. 25. etc. Vide Gregorium II. PP. Epist. 2. præfixam VII. Synodo sub medium, Honorium Augustodun. cap. 3. et 78. Spicilegium Acherianum tom. 6. pag. 427. Hemereum in Augusta Viromand. in Reg. pag. 30. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A conviviis et ornamentis atque alba veste
ut abstineant, statuit Herardus Archiepisc. Turon. cap. 120. ad bibendum aut manducandum carnem non sunt invitandi ; quod qui fecerit unum vel duos denarios juxta qualitatem pœnitentiæ dare tenetur, ex lib. 1. Capitul. cap. 151. et Reginone lib. 1. cap. 259. Ut epulis non intersint, sed tantum in suis domibus frugalem vitam ducant, præscribit Conc. Barcinon. can. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex hoc Pœnitentium ritu, quod scilicet comas deponere, mutare vestimenta, cælibem vitam agere cogerentur, profecta est consuetudo, ut infirmi monasticum habitum peterent : quo accepto, si convaluissent, nefas erat ad sæcularia vota reverti ; quod ut magis ratum esset, sanitati redditi denuo professionem solemnem emittebant, ut in voce Monachus ad succurrendum docuimus. Vide Gregor. Turon. lib. 9. cap. 33.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum vero eo usque crevit ejusmodi pœnitentiæ severitas, ut, qui eam in extremis, etiam non sentientes, id est, sui non compotes, nec proinde eam petentes, accepissent, eam servare tenerentur. Insigne præ omnibus est [] exemplum Wambæ Visigothorum Regis, cui ex veneni haustu pæne exanimi, nec scienti, nec sentienti, pœnitentiæ ordinem imposuit Quiricius Toletanus antistes ; quam, ubi convaluit, ut impleret monasterium petiit, ibique usque ad obitum in proposito pœnitentiæ perseveravit. Vide Mabillon. tom. 1. Annal. Bened. pag. 111.
Vehiculis uti prohibentur, sed pedibus propriis, vel pedestri more proficisci jubentur, in Concilio Wormaciensi ann. 868. can. 26. 30. Moguntiacensi ann. 888. can. 26. et Triburiensi ann. 895. can. 5. 55. apud Reginonem lib. 2. cap. 6. Burchardum lib. 6. cap. 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nulla lucra negotiationis pœnitentibus exercere convenit
, in lib. 7. Capitul. cap. 62. Isaaci Episcopi Lingon. c. 14. in Cap. Herardi Turon. 100. etc.
Non iteratur pœnitentia, ut habet Hugo a S. Victore lib. 1. Observat. Eccles. cap. 24. Vide S. Ambros. lib. 2. de Pœnit. cap. 10. num. 95. cap. 11. n. 104. et Notas Cotelerii ad Hermæ Pastorem pag. 90.
Qui hominem liberum, publicam agentem pœnitentiam, interfecisset, graviori, quam si alium, mulcta punitum, indicant Capitula Caroli Magni lib. 4. cap. 18. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 31. Lud. P. 13. et Regino lib. 2. cap. 30. 190.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et quidem sub tuitione et custodia Regis erant, uti patet ex Concil. Aquisgran. ann. 816. cap. 21. et lib. 1. Capitul. cap. 96.
De his qui resiliunt a pœnitentia, agunt Concilium Turon. cap. 8. Veneticum cap. 3. et Aurelian. I. cap. 11.
Denique pœnitentiæ publicæ jus omne penes Episcopum ; nullum, nisi ejus vice aut jussu penes Presbyteros fuit, quod fusius probat Sirmondus cap. 6. Adde Joannem VIII. PP. Epist. 62. iis addendum, modo nullum mortis periculum immineat, ut statuit Isaac Episc. Lingon. can. 35.
P. Carpentier, 1766.
Pœnitentes ab ipsis confessoribus nonnumquam verberibus affectos fuisse, præter alia, docet Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 480. col. 1 :
Sed, ut redeam ad confessiones (nam his maximam partem temporis expendebat) : morem habuit verberare omnes absque personarum acceptione, nullum omnino sinens transire implagatum.
Rursum pag. 486. col. 2 :
Sed antequam obiret, vocata ad se omni congregatione, singulorum audivit confessiones, datisque omnibus propria manu flagellis, et eos absolvit.
P. Carpentier, 1766.
Inauditum quid hactenus referunt Acta S. Gerardi tom. 2. Aug. pag. 697. col. 1. in mortis scilicet periculo ex consuetudine, ab uno presbytero vocatum esse alium sacerdotem, ut moribundum simul absolverent :
Vehementer vocari fecit quemdam clericum presbyterum,... qui armis Christi se ab eo indueret, ut (et) de criminibus suis a Jesu Christo Domino, qui peccatrici mulieri indulsit, ipsum presbyterum rogavit ut eum absolveret. Ipse presbyter, sicut consuetum est, vocavit alium sacerdotem socium suum et absolverunt eum a peccatorum vinculis in die Dominico.
Pœnitentiam publicam non excipiunt Presbyteri
, ut est apud S. Leonem in Epist. ad Rusticum, et Joan. II. Epist. 1. ad Cæsarium. Nec Clerici, in Concil. Coloniensi ann. 1310. can. 10. Vide Sirmondum in Histor. publicæ Pœnitent. cap. 6. et Morinum. lib. 2. Exercit. cap. 23. 24. et in libris de Pœnitentia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id autem de Presbyteris intelligendum, [] qui honorem suum servant ; qui enim eo privati sunt, Presbyteri sive Diaconi, pœnitentiæ publicæ subjici possunt, ut colligitur ex lib. 6. Capitul. cap. 76. Addit. 2. cap. 8. et ex Addit. ad Leg. Longobard. cap. 2. Vide Communio laica.
Expœnitentes, Qui pœnitentiam publicam aliquando subierant, eoque ipso ad sacros ordines promoveri vetantur. Vide Diurnum Romanum cap. 3. tit. 9.
Pœnitentia Absconsa, Cui opponitur publica, in Concilio Remensi II. can. 31. Concilium Moguntin. I. cap. 10 :
Discretio servanda est per pœnitentes publice et absconse, etc.
Quippe occulta ob delicta publicam imponi pœnitentiam vetant Canones, apud Sirmondum c. 4. Rhabanus in Epist. ad Heribaldum cap. 10 :
Qui autem de prædictis vitiis per occultam Confessionem mala abs se absconse commissa coram oculis Dei, præsente etiam Sacerdote, qui eis indicturus est Pœnitentiam, confitentur, et semetipsos graviter accusant, si veraciter pœnituerint, et si per jejunia et eleemosynas... purgare certaverint, his etiam gradu servato, spes veniæ de misericordia Dei promittenda est, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœnitentia Episcopalis, ab Episcopo imponenda, in Edicto Pistensi cap. 2.
Pœnitentia Momentanea, apud Avitum Viennensem Epist. 4. est, quæ sub vitæ exitum confitenti imponitur, seu, ut ejusdem Aviti verbis utar,
in ægritudine, quasi sub momento accipitur. Subita
dicitur Paulino. Hanc Faustus hæreticus adversus quem exstant libri S. Augustini, inutilem esse contendebat, quod falso dici docet Avitus loco cit. et ante eum Gennadius Massil. Eccl. Dogmat. cap. 48. Vide Cælestinum PP. Epist. 1. ad Episc. provinciæ Vienn. cap. 2. Augustinum lib. 50. Homil. 41. Innocentium I. PP. Epist. ad Exuperium cap. 2. Concil. Nannetense cap. 2. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Processionales, Publicæ, in Statutis Eccles. Meldens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 903 :
Inhibitio publicæ pœnitentiæ. Item, quia Pœnitentiæ processionales jam abierunt in contemtum, prohibemus ne quis presbyter prædictam pœnitentiam injungat, nisi de mandato superioris.
Vide Processio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Regularis septem modos distingunt antiquæ Consuetudines Benedictæ, quas videsis apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 461.
Poenitentiarum Redemptiones. Capitula Herardi Archiepisc. Turon. cap. 26 :
Ut nullus pœnitentem cogat manducare vel bibere, nisi redemptio permissa sit : ita tamen ut prius pro eo donet coram ipso redemptionem.
Pœnitentia injuncta his, qui bello Suessionico.... interfuerunt :
Omnibus his tribus Quadragesimis 2. 4. et 6. feria in pane, sale et aqua abstineant, aut redimant.
Vide Decretales Precum Episcoporum ann. 779. Concilium Remense incerti loci ann. 923. Canones Saxonicos, datos sub Edgaro Rege cap. de Satisfactione § 18. 19. et quæ de ejusmodi redemptionum origine et usu annotarunt viri doctissimi Joan. Morinus lib. 10. de Administratione Sacramenti cap. 16. et Jacob. Petitus ad Pœnitentiale Theodori pag. 119. 120.
Varie autem redimebantur pœnitentiæ. Interdum enim eleemosyna ac erogatione bonorum in usus pauperum vel Ecclesiarum, atque adeo prædiorum ipsorum : unde Petrus Damiani in Epist. apud Boronium ann. 1055 :
Non ignoras, [] quia cum a pœnitentibus terras accipimus, juxta mensuram muneris, eis de quantitate pœnitentiæ relaxamus.
Quæ vero pecuniæ erogatione in pauperes redimebantur, vel quæ imponebantur, Pœnitentiæ deargentatæ nuncupantur a Guigone in Vita S. Hugonis Episcopi Gratianopolitani num. 20 :
Non deargentatam convictis vel confitentibus imposuit Pœnitentiam.
Halitgarius in Pœnitentiali :
Si quis vero non potuerit jejunare, et habet unde dare ad redimendum, si dives fuerit, pro 7. hebdomadibus det solidos 20. Si autem multum pauper fuerit, det solidos 3. Neminem vero conturbet quia jussimus 20. solidos dare, aut minus, quia si dives fuerit, facilius est illi dare solidos 20. quam pauperi solidos 3. Sed unusquisque attendat, cui dare debet, sive pro redemptione captivorum, sive super sancto altari, sive pauperibus Christianis erogandum.
Concilium Triburiense anno 895. cap. 56 :
Tunc licitum sit ei tertiam feriam et quintam atque Sabbatum redimere uno denario vel pretio denarii, sive tres pauperes pro nomine Domini pascendo, etc.
Adde cap. 57. 58. Articuli oblati a Prælatis Angliæ Eduardo II. Regi Angliæ in Concil. Britan. tom. 2. cap. 3 :
Si Prœlatus imponat pœnam pecuniariam alicui pro peccato, et repetat illam, regia prohibitio non habet locum. Verumtamen si Prælati imponant pœnitentias corporales, et illi, sic puniti, velint hujusmodi Pœnitentias per pecuniam sponte redimere, locum non habet regia prohibitio, si coram Prælati pecunia ab eis exigatur.
Vide Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. Discipl. cap. 438. et seqq. Burchardum lib. 19. cap. 19. et seqq. Synodum Salmuriensem ann. 1294. cap. 4. Radulfum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 50. etc. Consule Murator. in Antiq. Ital. dissertat. 68. De redemtione peccatorum.
P. Carpentier, 1766.
Pœnitentiæ interdum redimebantur, ut monet Cangius, eleemosyna ac erogatione bonorum in usus pauperum vel ecclesiarum ; quod tamen non raro ea conditione factum est, ut monachi partem impositæ pœnitentiæ exequendam in se susciperent. Charta ann. 1080. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Chron. Pontif. Leon. Urbevet. pag. 116 :
Manifesti sumus nos Alfredus, Bernardus, a domino Lamberto Boloniensi episcopo accepimus Pœnitentiam triginta annorum, qua suscepta, professi sumus coram Domino sustinere non posse ; qua de causa præfatus episcopus.... præcepit nobis pro remissione peccatorum nostrorum ad hospitium S. Salvatoris.... omnium bonorum nostrorum rerum decimas fideliter obferamus ; et ita recepimus... Pro quo præfatus Rusticus abbas, cum suis fratribus, viginti annos de Pœnitentia illorum receperunt.
Alia ann. 1154. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 757 :
Et quidem per hanc refutationem quam feci, monachi ejusdem monasterii, cum adjutorio Domini nostri Jesu Christi, participem et consortem me fecerunt omnium orationum suarum et divini servitii, quod omnipotenti Domino die noctuque exhibere videntur. Et insuper a me humiliter exorati, onus trium annorum de Pœnitentia mea super se susceperunt, quam de peccatis meis ab Aretino episcopo acceperam.
Redimebantur præterea flagellationibus, palmatis, (de quibus diximus in hac voce) et psalmorum recitationibus. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 19. de quodam Dominico suo Monacho :
Centum autem annorum Pœnitentia, sicut ipso [] auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum millia unum Pœnitentiæ annum apud nos regulariter expleant : decem autem psalmorum modulatio, ut sæpe probatum est, mille scopas admittat, dum 150. psalmis constare Psalterium non ambigitur, 5. annorum pœnitentia in unius Psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive 20. quinquies, centum faciunt. Consequitur ergo, ut qui 20. psalteria cum disciplina decantat, 100. annorum pœnitentias se peregisse confidat.
Et mox, de eodem Dominico :
Hanc autem centum annorum pœnitentiam.... facile 6. diebus ex more consummat.
Et infra testatur illius exemplo ejusmodi faciendæ disciplinæ morem adeo in Italia inolevisse,
ut non modo viri, sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent
. Eadem habet lib. 6. Epist. 30. et lib. 7. Epist. 19. Idem lib. 9. Epist. 27 :
Nam et ante nos, omnibus fere sanctis Monasteriis hæc disciplinæ regula nequaquam fuit incognita, et si non adeo frequentata, unde et singulos annos pœnitentiæ millenis scopis redimere consueverunt.
Adde lib. 3. Epist. 10. Cod. MS. :
Qui autem implere potuerit, quod est in pœnitentia, impleat, quia bonum est ; qui autem non potest, consilium damus per misericordiam Dei, imprimis pro uno die, in pane et aqua 50. psalmos cantet, genua flectendo, vel sine flectendo 70. psalmos cantet infra Ecclesiam, vel in uno loco per ordinem psallat. Hæc pro uno die valent ; vel unum denarium pro uno die valet, et si 4. eleemosynas tribuit pauperibus, pro uno die valent. Quidam dicunt, 100. percussiones in hieme, vel 100. psalmos in æstate valent, id est in hieme, in autumno et in verno 100. percussiones vel 100. psalmi in æstate, vel 150. percussiones. Item pro uno mense, quod in pane et aqua pœnitere debet, psalmos mille 200. genuflectendo, vel sine genuflexu, 1670. et postea omnis dies reficiat ad Sextam, et nisi 4. et super jejunet ad Nonam, et a carne et vino abstineat se. Alium cibum postquam psallerit, sumat. In secundo anno remissior pœnitentia erit. De Natale Domini usque Epiphania, et illos prædictos dies qui superscribuntur, qui in pœnitentia non computantur, reficiat. Qui non potest sic agere pœnitentiam, sicut diximus, in primo anno eroget eleemosynam solidos 25. et in una hebdomada jejunet ad Nonam, et altero ad Vesperam, et 3. Quadragesimas. In secundo anno 200. solidos, pro tertio anno solidos 18. id sunt 64. solidi. Potentes homines pro culpis et criminibus faciant, ut Zachæus ait Domino : Omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si aliquid alicui injuste abstuli, in quadruplum reddam : et de mancipiis dimittant liberos, et captivos redimant et a quo die desiit peccare, non desinat communicdre, sicut Apostolus dixit, etc.
Idem Codex MS. :
Edidit S. Bonifacius, quomodo possumus pœnitentiam 7. annorum in uno anno percurrere, triduana cantatio psalmorum pro 30. diebus et noctibus, 115. Psalteria, et 50. Pater noster, et 50. vicibus prosternat se in terra cum oratione Dominica, quam in prostratione dicat. Sic pro uno die, si vult minus psallere, prosternat se in oratione 100. vicibus, et dicat Miserere mei Deus et Dimitte mihi delicta mea. Fiat hoc pro uno die. Qui vult confiteri peccata sua cum lacrimis, quæ lacrimæ veniam non postulant, sed merentur, roget Presbyterum, ut Missam cantet pro eo, nisi sint criminalia peccata, quæ debent ante lavari cum lacrimis. Cantatio unius [] Missæ potest 12. dies redimere : 12. Missæ 4. menses, si volunt confessores esse cum lacrimis. Hæc pro hebdomada : 350. Psal. flectendo genua in Ecclesia, aut in uno loco per ordinem. Qui unum Psalmum non novit, et jejunare non potest, hic quantum sumit, penset, et tribuat medietatem in eleemosynis.
Vide Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. dicipl. cap. 446. novam editionem Conciliorum tom. 7. pag. 1478. d. et Ivonem decret. part. 15. cap. 191. et seqq. Pœnitentialem Andegavensem apud Morinum lib. 10. cap. 17. 18. etc. Vide Flagellatio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Varias pœnitentiarum redemtiones simul referunt Statuta Eccl. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 949 :
Dicendum est quod omnibus qui ex justa causa videntur non posse vel sine magno gravamine frequenter jejunare, possunt redemtiones vel compensationes adhiberi per eleemosynas, per peregrinationes, vel per disciplinas, per abstinentiam a carnibus, vel piscibus, vel hujusmodi, secundum personarum statum, vel a vino, vel a quadragesimalibus cibis. Propter viam autem peregrinationis facilius quam propter aliud relaxatio est indulgenda, vel commutatio concedenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inde est quod sectarii quidam sub ann. 1349. Flagellatores nuncupati, pœnitentiam publicam agere se jactabant, dum sua auctoritate corpus suum dilaniabant crebris flagellationibus, quæ tunc temporis maxime in usu erant ad redimendas pœnitentias. De his plura in voce Flagellatores, quibus addere aut pigebit quæ de iisdem scribit Robertus Avesbur. in Histor. Edwardi III. Regis Angl. edit. Hearnii pag. 179 :
Anno Domini 1349. circiter festum S. Michaelis plusquam vixx. homines, pro majori parte de Selond et Houtond oriundi, per Flandriam venientes Londonias, aliquando in ecclesia S. Pauli, et aliquando aliis locis ejusdem civitatis, bis in die in conspectu populi, a femoribus usque ad talos panno lineo cooperti, toto residuo corporis denudato, supra caput singuli habentes singulos capellos cruce rubea ante et retro signatos, singulique habentes in manu dextera flagellum cum tribus cordulis, singulis habentibus unum nodum, per mediumque cujuslibet nodi illac et istac quasi acus acuti infixi fuerunt, per medium processionis quolibet post alium nudos pedes incedente, seipsos cum dictis flagellis in nudo sanguinolento corpore flagellarunt, ipsorum quatuor cantantibus in ydiomate proprio, ceteris omnibus dictis quatuor respondentibus, ad modum Letaniæ a Christicolis decantandæ, et omnes simul trina vice in hujusmodi processione se ad terram, per modum crucis extensis manibus prosternebant, continue, ut præfertur, cantantes, et ultimo ipsorum sic jacencium inchoando quilibet ultra alium passum faciens cum suo flagello sub se jacentem semel percussit, sicque de uno ad reliquum usque ad completum numerum sic jacencium similem ritum quilibet observavit. Deinde singuli se suis consuetis vestibus induebantur, et semper capellos in capitibus, et flagella in manibus deportantes, ad sua hospicia declinarunt, similemque Pœnitentiam, ut dicebatur, singulis noctibus faciebant.
Poenitentiæ inter obventiones Curionum vulgo recensentur, quæ aliis Confessiones dicuntur. Vide in hac voce. Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 15 :
Et mansiones de ipsas Ecclesias, et quartam partem de sepulturam et Pœnitentiam, etc.
Ch. 27 :
Et nihil retineo ibi, nisi solummodo gaddium, et Pœnitentiam [] de illis hominibus, qui mansos vel appendarias de parochia mea tenuerint, hoc est unum denarium pro gaddio, et medaculam pro Pœnitentia.
Hinc emendanda Charta tom. 1. novæ Gall. Christ. inter Instrum. pag. 160 :
Dedit... medietatem oblationum et Pœnitentium.
Leg. Pœnitentiarum. Tabular. Celsiniac. apud Stephanot. tom. 4. Fragm. Histor. MSS. :
Quidquid habebant in ecclesia S. Florinæ in fevo presbyterali, decimis, sepulturis, altario et Pœnitentiis.
Charta ann. 1228. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 381 :
Præter Pœnitentias morientium et baptismata parvulorum.
Adde Ughellum tom. 4. pag. 1213. et infra Pœnitentiale in fine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Benedictio, Viaticum, sacra Eucharistia quæ ægris ac morituris datur. Concil. Gerundense apud Gratian. can. Si vero, dist. 50 :
Si vero, qui in ægritudinis languore depressus Pœnitentiæ benedictionem, quam viaticum dicimus, per communionem acceperit, etc.
Vide in Benedictio.
Poenitentiarum Remissio, vel Indulgentia. Historia Andegavensis :
Et edicto jussit, ut.... septima pars Pœnitentiarum populo convenienti ad illam celebritatem dimitteretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erant præterea aliquot dies quibus pœnitentia remittebatur. Horum mentio fit in antiqua Collect. Can. pœnit. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 55 :
In secundo anno remissio Pœnitentiæ est de Natali Domini usque in Epiphaniam, et de Pascha usque ad Pentecosten.... Hi sunt dies qui non computantur in pœnitentia, dies Dominici, Natale Domini, Epiphania, Pascha, Ascensio Domini, Pentecostes, S. Joannis Bapt. et S. M. semper virginis, et SS. Apostolorum xii. vel S. Martini, sive veneranda solemnitas illius Sancti, qui in ipsa provincia corpore quiescere videtur.
Libellus Poenitentiæ, Quo quis imposita et indicta pœnitentia, a reatu, quem ultro fatetur, absolvitur, aut absolvendus reservatur et Ecclesiæ reconciliandus. Anastasius an. VIII. Synod. act. 2 :
Habentes præ manibus Libellum Pœnitentiæ, deprecantur sanctam Synodum, ut introeant.
Act. 3 :
Quamvis ipse Theodorus post scriptum Romanum libellum indulta culpa, quam contra Patriarcham Ignatium.... commiserat per Libellum Pœnitentiæ receptus sit, etc.
Nicetas Paphlago in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 713. edit. 1618 :
Λιϐέλλους μετανοίας ἐπιδεδωϰότες. Βιϐλία μετανοίας,
apud Socratem lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. 12. 14. Sozomen. lib. 2. cap. 14. 16. et Evagrium lib. 3. cap. 9. Vide Synod. Trull. can. 95.
Libellus, nude. Formosus PP. Epist. 1 :
Decrevimus, ut oblatis Libellis se deliquisse fateantur, et pœnitentia veniam deprecentur.
Anastasius in S. Gelasio PP. :
Revocavit Mesenum Episcopum ad Communionem, et recepit eum Ecclesiæ suæ sub satisfactione Libelli, et purgatus est receptus.
Libellum pœnitentiæ idem vocat in S. Hormisda. Vide S. Leonem PP. Epist. 80. ad Episcop. Campan. cap. 2. et quæ observat Morinus lib. 9. de Pœnit. cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Poenitentialis, Idem quod infra Pœnitentiale. Addit. 3. ad Capit. cap. 63 :
Modus autem pœnitentiæ peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem..... imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis Libellis quos Pœnitentiales vocant ; quorum sunt certi errores, incerti auctores,[] etc.
Capitula Rodulphi Archiep. Bituric. tom. 6. Miscell. Baluz. pag. 140 :
Valde etenim me sollicitat quoniam ita in sacerdotum nostrorum Libellis reperi quos vulgo Pœnitentiales vocent, quorum errores certi, auctores sunt incerti, confusa judicia pœnitentium, atque ita diversa et nullius auctoritate suffulta, etc.
Vide Concil. Cabilon. II. cap. 38. Mogunt. ann. 847. cap. 31. Reginonem lib. 1. cap. 292. etc.
Libellus Confessionis, in Epistola Episcoporum Regni Lotharii in Synodo Aquisgran. ann. 860. qua quis reatum suum confitetur, et ab eo absolvi flagitat. Exstat apud Sirmondum post Concilium Duziacense, ejusmodi libellus Confessionis Roberti Episcopi Cenomanensis, cum Epistola absolutionis, quam ei remiserunt venerabiles Consacerdotes. Et alter Anscarii, qui Lingonensem Episcopatum usurpaverat, in Synodo Tullensi apud Saponarias cap. 5. unde conficitur, olim etiam Confessionem, libellis porrectis, factam Presbyteris aut Episcopis. Cujus etiam moris exemplum proferunt Palladius in Vita Chrysostomi cap. 17. Anonymus Combefisianus in Porphyrog. num. 4. Amphilochius in Vita S. Basilii Cæsar. cap. 10. et Ditmarus lib. ult. pag. 108. Vide Temperantiæ libellus. Atque inde forte fluxit loquendi formula, Confessionem dare, pro Confiteri. Capitula Herardi Archiepisc. Turon. cap. 75 :
Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectæ ætatis, et moneantur confessiones dare prius, etc.
ann. 253. num. 58. 59. 60. Vide Confessiones dare, in Confessio 3.
Litera Poenitentialis, Idem quod Libellus pœnitentiæ : quæ scilicet pœnitentibus in argumentum statæ ac certæ indictæ pœnitentiæ dabatur ab Episcopis, præsertim iis pœnitentibus, quibus indictæ erant ob graviora crimina certæ quædam pœnitentiarum species, quas ii extra diœcesim interdum exigere deberent, verbi gratia, cum sacræ iis injungebantur peregrinationes, aut circuli ferrei deferendi, et hujusmodi. Joannes Monachus in Vita S. Bernardi Pœnitentis num. 5 :
Cur tamen exulaverit, vel propter quam offensionem tanta austeritate pœnituerit, temere definire non audeo, præsertim cum ipse omnia opera sua, in quantum potuit, occultaverit, et in Literis Pœnitentialibus, quas sigillo Magalonensis, sui scilicet Episcopi, et Narbonensis, sui quoque Archiepiscopi, signatas secum ferebat, nihil aliud de reatu ejus scriptum fuerit, nisi quod pro horribilibus suis peccatis pœnituerit.
Et num. 7 :
Pœnitentiale mandatum appellatur
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentia Plenaria, Ipsa reconciliatio, absolutio. Vide Patrum Emeritens. tom. 2. Conc. Hispan. pag. 642 :
Sed dum antefatus almus pater putaret eum phrenetica aut improba mente id flagitare, Pœnitentiam Plenariam dare distulit ; sed tantundem ei viaticam gratiam impertivit,
id est, nudam benedictionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentia, nude, Eadem notione. Radulfus de Gestis Friderici I. Imperat. apud Murator. tom. 6. col. 1184 :
Celebrato itaque divino Officio, et confessione facta, et Pœnitentia accepta processerunt ad bellum cum carrozeno.
Chron. Romualdi II. Archiep. Salern. apud eumdem tom. 7. col. 206 :
Eadem passione crescente, credens se moriturum, Pœnitentiam et confessionem accepit.
Vide Pœnitentiari.
De Poenitentia S. Dominici : ita vocantur viri et feminæ, qui in vita laicali [] sub directione PP. Dominicanorum vitam instituunt, etiam habitu modestiore utentes. Vide Mirac. S. Thomæ Aquin. num. 15. et Henschenium ad 19. Martii, ubi de B. Sibyllina Papiensi.
Ordo de Poenitentia S. Mariæ Magdalenæ fundatus ann. 1272. aut 1277. Massiliæ, per Bertrandum virum pium ac civem Massiliensem, qui suis virtutibus hunc illustravit ordinem, confirmatum sub Regula S. Augustini a Nicolao III. PP. Ex Cruzenio in Monastico.
Ordo Fratrum de Poenitentia Jesu Christi, apud Massiliam institutus an. 1260. Ita Chronicon MS. Lemovicense Joannis de Nigella Physici Regis Caroli. Vide Guillel. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 1065.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eorum institutionem ad ann. 1251. refert Chronicon Bernardi Guidonis Episc. Lodov. tom. 7. Miscell. Baluz. pag. 406 :
Anno Domini mccli. institutus est ordo fratrum de pœnitentia D. J. C. apud Massiliam de speciali mandato Innocentii PP. IV.
Hispali exstabant ejusdem Ordinis monachi ann. 1280. ut constat ex Statutis Cisterc. ejusdem anni apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1472 :
Petitio illustr. dom. Regis Castellæ, qui petit ut possit fundare abbatiam monachorum apud Hispalim, et ut incorporentur ordini nostro fratres qui illic habitant ordinis Pœnitentiæ Jesu Christi, totaliter exauditur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiale Ferrum dicuntur ferrea vincula, quibus ab Episcopis constricti potissimum homicidæ per laca sancta peregrinari jubebantur. Acta Tullens. Episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1025 :
Hoc crimine sæpedictus clericus ligatus interius, a suo Pontifice Pœnitentiali ferro vincitur exterius, ac toto trunco corporis artatur strictis circulis.
Ejusmodi pœnæ occurrunt exempla complura in Actis Sanctorum. Vide in Peregrinatio 3. Id autem in Lege parricidarum sancitum scribit auctor Vitæ S. Conwoionis lib. 3. cap. 1. Verum hanc Legem in Codice veterum Legum nullus hactenus reperit. Cæterum hunc morem elevare voluit Carolus Magn. Capitul. ann. 11. regni sui cap. 8. et Conc. Aquisgran. cap. 79. qui tamen sublatus non est ante sæculum 12. Vide Mabill. loco citato et in Circuli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hoc erat illorum temporum ingenium, ut insolitas, ne dicam ridiculas, pœnitentias excogitarent ; ejusmodi est quæ mulieri cuidam libidinosæ, ineunte sæculo decimo quarto, injuncta est, uti nimirum
quadraginta diebus per communia fora nudo corpore ab usque ad umbilicum incedens, cedulam sui delicti conscriptam deferret in capite manifeste
, ut legitur in Formulario pœnitentiariæ Romanæ MS. cujus excerptum edidit Baluzius in Append. ad Capitul. col. 1563.
Poenitentia. Leges Edmundi Regis apud Londonium cap. 3 :
Si quis sceleratis manibus effundat sanguinem Christianum, non appareat in conspectu Regis, priusquam emendationem ineat, sicut Episcopus docebit, et Pœnitentiam consulet.
Hic pœnitentiarium interpretatur Somnerus : sed puto potius librum pœnitentialem intelligi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Poenitentiæ. Anastasius in Sixto III. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 118 :
Ministerium ad baptismum, vel Pœnitentiæ ex argento, pensant.[] libras quinque.
Vas aliquod indigitatur ; sed quodnam sit non percipio.
Poenitentes Mulieres, quas anteactæ vitæ lascivioris pœnitet, quæque in Monasterio sese ad agendam pœnitentiam recludunt, quod Μετάνοιαν appellabant Byzantini. Duplex enim fuit hac nomenclatura Monasterium Constantinopoli, alterum ad Freti littus dextrum, a Justiniano et Theodora exstructum, uti narrat Procopius lib. 1. de Ædific. cap. 9. et in Hist. arcana pag. 75. 1. edit. alterum quod τῆς Νέας μετανοίας dicitur apud Theophanem pag. 250. De utroque agimus in nostra Constantinopoli Christiana. Charta Philippi Regis Franc. anno 1312. in 48. Regesto ejusdem Regis Tabularii Regii num. 136 :
Ex parte mulierum Pœnitentium, vulgariter vocatarum Repenties, de Dolencio, nobis fuit humiliter supplicatum, etc.
Sub finem :
Nos igitur attendentes, quod mulieres prædictæ mundanæ lubricitatis flagitio et luxuriæ fœditate relictis, elegerunt Domino famulari in fructu continentiæ, et munditia castitatis, quam nostris temporibus in regno nostro præcipue augeri cupimus, cum ipsa sit possibilis animas hominum Deo cum fiducia præsentare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Penitencellius, Idem qui Pœnitentiarius infra, apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 345 :
Incipit liber pœnitentialis magistri Roberti canonici S. Victoris Pœnitencellii Parisiensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Penitenciatus, Cui pœnitentia imposita est. Limborch. Inquisit. Tolos. pag. 104 :
Plures de genero suo Penitenciati et puniti, etc.
Vide Pœnitentialis.
P. Carpentier, 1766.
Poenitentia, nude, pro Confessio peccatorum. Charta ann. 1310. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 2. pag. 346 :
Subditus non tenetur a dicto rectore in dictis ecclesiis S. Viti et S. Crucis.... alibi missas et alia divina officia celebrare, tamen debita honestate ipsius Pœnitentias, tam sanorum quam infirmorum, audire, et eis, quando expedierit, Eucharistiam et Oleum sanctum conferre, etc.
P. Carpentier, 1766.
Poenitentiæ Fructus, Ipsa reconciliatio, absolutio, vel ipsa sacra Communio, quæ alibi Perfectum nuncupatur. Vide in hac voce. Conc. Neocesar. cap. 2. in vet. Pœnit. Ms. ex Bibl. reg. :
Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem : verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit quod facta incolomis, hujus conjunctionis vincula dissolvat, fructum Pœnitentiæ consequatur.
P. Carpentier, 1766.
A Gallico Penance et Peneance, Pœna, pœnitentia, nostri Penant et Peneant, Pœnitens, dixerunt. La Peneance des pécheours, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 203. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 244 :
Pourquoy le suppliant fu de laditte ville de Tournay banny à trois ans et lui fu interdit à tousjours son mestier de tistre draps en icelle ville, dont il a souffert la Penance à son grant dommage et meschief de cuer.
Phil. Mouskes Ms. :
Vint converser un Peneans,
Auques peciere et mescreans ;.....
Certes il parfait sa Penence.
Guignevil. in Peregr. humani generis Ms. :
Lors porrés vous l'uis deffremer,
Et vos Penans faire ens entrer.