![[]](img/image.png)
FIDAMORA. Charta Guillelmi Regis Siciliæ ann. 1173. apud Ughellum tom. 8. Italiæ sacræ :
Concedimus etiam in dicto Monasterio cædua lignorum absque ullis forestagiis, et volumus etiam et inhibemus,ut nullus sit, qui Fidamoras ei auferat.
P. , 1766.
◊ Quid si legeretur
terminatione Longobardica, Fidatiora, ab Italico Fida, qua voce Academici
Cruscani intelligunt Pascuum pascendis animalibus locatum atque assecuratum ; quod loco
laudato haud ægre aptari potest.