« »
 
[]« Fidedicere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 485b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIDEDICERE
FIDEDICERE, Fidejubere. Gloss. Lat. MS. Regium : Consponsores, alterutrum Fidedicentes. Alibi : Vadatur, promittit, [] pollicetur, Fidedicit. Ita etiam in Gloss. Isidori. Apuleius de Deo Socrat. : Quis pro te Deus Fidedicet ? Ita enim rescribunt viri docti, pro fidem dicet. Anianus lib. 1. Sentent. Pauli cap. 9 :
Si minor majorem Fidedicat, licet ipse teneri non possit, tamen, quem Fidedixit, teneri potest.
Ubi Fidedicere aliquem est, quod Græci dicunt ἐγγυᾶσθαί τινα. Est igitur Fidedicere, per fidem suam aliquid promittere, quod et fidepromittere unico verbo dixit idem Anianus ibid. in Sentent. Pauli. et Gaius lib. 3. sect. 92. 112. 116.
Fidedictor, Sponsor. S. Augustinus Epist. 23. de baptizandis pueris :
Quando ad baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam Fidedictores respondent.
Tabularium Conchensis Abbatiæ in Ruthenis Ch. 32 :
Et de hoc dedi Fidedictorem Girberto de Cabdenago, etc.
Fidedictus, pro quo spondetur, apud Scriptorem Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 9.
Fidedictio, Fidejussio. Historia Fundationis Monasterii Gladbacensis cap. 18 :
S. Petrus eo tempore sua suscepit cum Fidedictione, quod Cœnobium prædictum cum omni affectu debent reædificare, etc.
Mox :
In hæc Fidejussionis verba dimissus, etc.