« »
 
FINIS 1, FINIS 2, FINIS 3, FINIS 4.
[]« 1 finis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 502b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINIS1
1. FINIS, est Judicialis illa transactio, qua quis ad majorem facti auctoritatem coram Justitiariis Reges terras vel tenementum ad alium transfert, et eorum subscriptionibus firmat. Bractoni lib. 5. tract. 5. cap. 28 :
Finis ideo dicitur finalis concordia, quia imponit finem litibus, et est exceptio peremptoria.
Glanvilla lib. 8. cap. 1 :
Finis est amicabilis compositio, et finalis concordia ex consensu et licentia Domini Regis, vel ejus Justitiariorum.
Vide eumd. cap. 3. Brompton. pag. 1103. Cowellum lib. 1. tit. 21. lib. 2. tit. 13. Skenæum de Verbor. significat. et Spelmannum in Freda, et
Finis. Quærela de Fine facto in Curia non observato
, pertinet ad Vicecomitum jurisdictionem, in Regiam Majest. lib. 1. cap. 3. § 3. Charta Johan. Regis Angl. in Lib. nigro Scaccarii pag. 383 :
Post triduum vero pœnituit[] illum Finis illius, et dixit, quod Finem illum tenere non potuit.
Huc spectat proverbium, quod habetur in Consuetudine Perticensi art. 61 :
Quand argent faut, Finaison nulle, i.
Cum deficit pecunia, nullus Finis, seu nulla et irrita compositio.
P. Carpentier, 1766.
Conventio, pactum. Charta ann. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 452 :
Finem aut societatem ullam cum eo vel cum ea non habebo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Finatio, Compositio, conventio. Charta permutationis ann. 1253. et Chartular. Meld. :
De hujusmodi autem Finatione habent dicti homines litteras nostras et litteras Capituli Meldensis.
Finem Facere, Componere de lite, de crimine, vel de alia qualibet re. Liber census et debitorum Bigorræ, fol. 14 :
Descriptio concordiæ Sancii de Labarta, quam habuit cum domino suo Centullo Comite de Bigorra, quando se in captionem Comitis misit, et guerram suam Diffinivit, et Comiti dedit fidem suam, etc.
Fol. 15 :
Postea Raymondus Garsias Fecit Finem cum Comite tali pacto, etc.
Litteræ Edwardi Angl. Regis ann. 1294. apud Rymerum tom. 2. pag. 650 :
Sciatis quod assignavimus vos... ad recipiendum Fines vice nostra ab Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus et cæteris viris Religiosis, personis Ecclesiasticis, Dominabus, Viduis et aliis mulieribus quibuscumque, ac etiam ab aliis, a quibus Fines hujusmodi recipiendos videritis, et qui Fines nobiscum Facere voluerint pro servitio, quod nobis debent, et facere tenentur in instanti expeditione nostri Vasconiæ.
Et pag. 923. in Litteris anni 1303 :
Volentes tamen ipsorum Prælatorum, Religiosorum, Mulierum ac aliorum, qui ad arma minus potentes.... existunt, parcere gratiose... publice proclamari facias, quod ipsi Prælati, Religiosi, Mulieres, qui servitium suum nobis debent, et Finem pro eodem servitio nobiscum Facere voluerint, veniant coram Thesaurario et Baronibus nostris... ad Faciendum Finem nobiscum pro servitio suo prædicto, et ad eundem Finem, videlicet viginti librarum pro feodo unius Militis, nobis idem in eodem crastino solvendo ; alioquin quod sint ad nos cum equis et armis, etc.
Similia legere est pag. 237. Vide Chron. Besuense pag. 688. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 53. Matth. Paris pag. 501. 586. Regiam Majestatem lib. 1. cap. 3. 27. lib. 4. cap. 18. Fletam lib. 2. cap. 7. § 3. Thom. Walsingham. pag. 180. Catellum in Hist. Comit. Tolosæ pag. 229. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 5. n. 2. etc.
P. Carpentier, 1766.
Finem Facere, Litem intentatam dimittere. Charta ann. 1128. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 446 :
Facio tibi G. Montispessulani plenarium Finem sine tuo inganno. Similiter ego G. Montispessulani facio tibi comiti Bernardo plenarium Finem de omnibus querimoniis et petitionibus, quos ego adversus te B. comitem faciebam et facere aliquo modo poteram.
Finire, Eadem notione, apud Roger. Hoveden. pag. 783 :
Inquirendum est etiam, quæ viduæ non Finierunt pro se maritandis, et finis capiatur ad opus Domini Regis.
Brompton. pag. 1105 :
Quando Rex Scotiæ cum Domino Rege Finivit.
Capere Finem vel mercedem, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 25. 44. Inquisitiones de forisfacturis forestar. in Additam. ad Matth. Paris art. 21 :
Item inquirendum est..... qui Justiciarii Finem ceperint de forestariis, ut ponerentur in ballivis suis [] forestarii, ut permitterent ipsos esse in balliva forestæ sub ipsis, ad damnum Domini Regis, etc.
Ii, qui pactum inierunt cum forestariis, aut ab iis pecuniam acceperunt.
Finem Levare et prosequi dicitur in jus de re aliqua vocatus, cum causæ suæ agnito defectu, a judicibus concordandi licentiam impetrat, pactumque, quod cum actore super controversia init, coram eisdem judicibus recognoscit. Ita Finem levare apud Anglos, idem fere est, quod apud nos, Passer sentence de condamnation. Statutum de finibus levatis editum ann. 27. Edw. I. cap. 1 :
Quia Fines in Curia nostra levati finem litibus debent imponere, et ideo Fines vocantur, maxime cum post duellum et magnam assisam in suo casu ultionum locum finalem teneant in perpetuum, etc.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 25 :
Concesserunt cuidam Richardo Comiti Gloucestriæ per Finem inde Levatum...... unum messuagium, etc... similiter Nigellus de Mandeuil, hoc idem fecit per Finem inde Levatum coram eisdem Justitiariis, et eodem anno, et concessit tres carrucatas terræ, etc.
Et pag. 325 :
Sciendum est, quod cum Johannes de Breus pervenit ad ætatem, quidam Levatus fuit in Curia Regis inter ipsum et Reginaldum avunculum suum, per quem omnes terræ hic nominatæ remansere D. Reginaldo et hæredibus, etc.
Denique pag. 557. Finis Levatus dicitur esse Finalis concordia. Laudatur ab Edw. Cocko ad Littleton. sect. 183. Statutum de modo levandi fines. Vide Christophorum de Sancto Germano in Dial. de Fundamentis Legum Anglic. cap. 23. pag. 69.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fine Canonico terminare controversiam, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 342.
Finis, etiam dicitur pecunia Regi persoluta, pro licentia transferendi prædia : Anglis the kynges sylver, i. argentum Regis. Spelm. Vide superius Finem facere.
Finis, Pacta summa pecuniæ, quæ ineundorum prædiorum causa vel domino persolvitur a native tenente, vel elocanti a conductore, olim Gersima dicta. Spelm.
Finis præterea est mulcta gravior, gravioribus delictis, vel a Rege et Magistratu imposita, vel a domino manerii : Saxonibus, Wita major. Nam quæ levioribus impingebatur, Wita simpliciter, et Amerciamentum dicitur, quæ gravissimis, Redemptio. Cowell. lib. 4. tit. 16. § 37. et Spelman.
Finibus pro ictibus, effusione sanguinis, etc
. apud Rymerum tom. 7. pag. 117.
P. Carpentier, 1766.
Gualt. Hemingf. de Gest. Eduardi III. reg. Angl. ad ann. 1340. pag. 319 :
Pro hac autem concessione remisit dominus rex et condonavit omnia catalla felonum et fugitivorum, evasiones incarceratorum, Fines, exitus, forisfactiones et amerciamenta murdrorum.
Finem Habere. Leo Ost. lib. 3. cap. 48. (al. 50.) :
Quod illi cognoscentes, et malum timentes, acceperunt consilium intra se, ut si quo modo possent, fœdus cum Henrico Imperatore componerent, dicentes : Nullum ulterius ab eo Finem habebimus, sed junctus Romanis,... omnes nos de partibus illis expellet.
Phrasis Gallica :
Nous n'aurons pas de fin avec lui,
id est, nulla deinceps nobis cum illo erit conventio, nisi, etc.
Finire, Componere. Edictum Rotharis Regis Longobard. tit. 44. § 33. 127. :
Omnes vero plagæ aut feritæ.... quæ evenerint per hunc tenorem, sicut [] supra decretum est, Finiantur,
id est, componantur. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 70 :
Qui pacem facit cum aliquo de vulnere vel malo, quod inflixerit, distincte cum testibus et gratuita parentum ejus unanimitate Finiat, ut ei scilicet sic non requiratur ab ingenitis, etc.
Item dimittere, quasi per compositionem. Vetus Charta apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 8 :
Notum..... quod Udalricus dominus de Balgiaco reddidit, et reliquit, et Finivit pro salute animæ suæ... omnes consuetudines et prenditiones, etc.
Notitia ann. 1103. apud eumdem in Bibl. Sebusiana Cent. 2. cap. 19 :
Existimans, se posse quasdam ibi malas consuetudines exercere, quas Berardus ille in vita sua Finierat.
Infra :
Contestans, ne aliquis de progenie sua, quod Finierat ipse, præsumeret appetere, etc.
Diffinire, Eadem notione. Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonæ ann. 1108 :
Et solvo et Diffinio Domino Deo et sanctæ Mariæ de Grassa totum hoc, quod habeo, etc.
Vide Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in voce Diffinimentum, et Observantias Regni Aragon. lib. 8. tit. de Homicidio § 12.
[]« 2 finis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 503b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINIS2
2. FINIS. Vita S. Sabini Episc. Canusini num. 19 :
Dum Missarum solenniis a Diacono Finis ex more datur, i.
dum dicitur :
Ite, Missa est.
[]« 3 finis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 503b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINIS3
3. FINIS, pro Domo, in leg. 20. Cod. Th. de Episc. (16, 2.)
[]« 4 finis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 503b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINIS4
4. FINIS, Idem quod Terminus, de qua voce infra, pagus, regio certis finibus limitata ac circumscripta. Chronicon Besuense pag. 523 :
Vendiderunt etiam et alias suas res, sitas in Fine Vendourensi, et in Fine Pontensi, et in Fine Lulensi, etc.
Pag. 516 :
Quæ sunt sitæ in ipso pago, et in Fine Lucensi, seu in ipsa villa Luco.
Pag. 531 :
Similiter dedit in ipsa Fine jornalem unum, et in alia Fine, quæ dicitur Campaniæ, dedit jornales duos.
Vide Formul. 37. ex Baluzianis initio, præterea Nicolaum Bergerium de Itinerib. Romanis pag. 492. Salmasium ad Hist. August. et Guerard. Indic. Gener. ad Irminon. Polyptych.
L. Henschel, 1840–1850.
Fines Librorum. Sentent. de scolarib. Mogunt. ann. 1191. apud Guden. cod. Diplom. tom. 1. pag. 299 :
Quicumque scolares gratis essent in pane dominorum, nichil deberent in scolis, nisi justitiam scolasticam ; item imnutiones, Fines Librorum et pennas.
Forte Pecunia persoluta pro libris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Finem quod, Gall. Afin que, Ut, quo, in Legibus Palatinis Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. lxiii. apud Rymer. tom. 8. pag. 425. et alibi.
Ad Fines consilium celebrandi, aut pro aliis affariis
, in Aresto Parlamenti Tolos. ann. 1498.
P. Carpentier, 1766.
Ad Fines, Gall. Afin, Propterea ut. Charta ann. 1507. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 87. col. 2 :
Tunicam prædictam ad Fines illam visitandi et palpandi eisdem expertis et probis prædictis tradidit.