« 4 finis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 503b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINIS4
4. FINIS, Idem quod Terminus, de qua voce infra, pagus, regio
certis finibus limitata ac circumscripta. Chronicon Besuense pag. 523 :
Vendiderunt etiam et alias suas res, sitas in Fine Vendourensi, et in Fine Pontensi, et in Fine Lulensi, etc.Pag. 516 :
Quæ sunt sitæ in ipso pago, et in Fine Lucensi, seu in ipsa villa Luco.Pag. 531 :
Similiter dedit in ipsa Fine jornalem unum, et in alia Fine, quæ dicitur Campaniæ, dedit jornales duos.Vide Formul. 37. ex Baluzianis initio, præterea Nicolaum Bergerium de Itinerib. Romanis pag. 492. Salmasium ad Hist. August. et Guerard. Indic. Gener. ad Irminon. Polyptych.
L. , 1840–1850.
Fines Librorum. Sentent. de scolarib. Mogunt. ann. 1191. apud Guden. cod. Diplom. tom. 1. pag.
299 : Quicumque scolares gratis essent in pane dominorum, nichil deberent in scolis, nisi justitiam scolasticam ; item imnutiones, Fines Librorum et pennas.Forte Pecunia persoluta pro libris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Finem quod, Gall. Afin que, Ut, quo, in Legibus Palatinis Jacobi II. Regis Majoric.
inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. lxiii. apud Rymer. tom. 8. pag. 425. et
alibi. Ad Fines consilium celebrandi, aut pro aliis affariis, in Aresto Parlamenti Tolos. ann. 1498.
P. , 1766.
Ad Fines, Gall. Afin, Propterea ut. Charta ann. 1507. inter Probat. tom. 4. Hist.
Nem. pag. 87. col. 2 : Tunicam prædictam ad Fines illam visitandi et palpandi eisdem expertis et probis prædictis tradidit.