« »
 
[]« 6 firmare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMARE6
6. FIRMARE, Gallis Fermer. Cæsarius lib. 4. cap. 75 :
Pixidem ei clausam, sed non Firmatam porrexit.
Ubi observandum aliud esse claudere, apud Firmare. Est enim firmare, seram vel firmaculum obdere. Hinc in Vita B. Alcuini sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 157 :
Firmans itaque ostium sera abiit.
Vita B. Coletæ tom. 1. Mart. pag. 574 :
Per spatium quinquaginta annorum inclusa continue permansit et Firmata.
Adde Continuatorem Florentii Wigorn. ann. 1138. 1162. pag. 667. 675. Concilium Budense ann. 1279. cap. 43. etc.
Firmatura, ex Gallico Fermeture, Sera, clausura, in Regula Templar. cap. 40. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu Feud. tom. 2. pag. ccviii. ad calcem :
Pro Firmatura Longi-campi lx. s.
Epist. Johannis de Monsterolio de Descriptione Monast. Caroli-loci apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1390 :
Si de Firmatura totius ambitus Abbatiæ interroges, aiunt quindecim stadia circuitione complecti, infra cujusmodi ambitum sine hortis et virgultis, bis septem aquarum receptacula ad piscium custodiam comprehenduntur.
Acta S. Syriæ tom. 2. Junii pag. 64 :
Visa et visitata ipsius capsæ Firmatura, quam bene seratam et firmatam.... invenimus.
Affirmare, pro Firmare, Claudere. Matth. Paris ann. 1251 :
Obtulit duo monilia, et jussit ea feretro indelebiliter ad memoriam sui clavis fortiter Affirmari.
Sic et Deffermer dixerunt Poetæ nostrates pro Aperire, Ouvrir. MS. :
La porte li ont Deffermée,
Floire s'en ist lance levée.
MS. :
Les ventailles ont Deffermées,
Et les coifes jus avalées.