« »
 
[]« Firmarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMARIUS
FIRMARIUS, Vicarius seu presbyter cui Ecclesiæ deservienda committitur. Statuta antiqua Eccles. Cenoman. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1396 :
Statuimus ut Firmarii seu capellani, quibus Ecclesiæ committuntur, obedientiam juramento promittant.
Extrav. comm. de decimis :
Sed Ecclesiastica persona, quæ in Ecclesia sua, vel beneficio (quod residentiam personalem requirit) non residet ; sed facit in eodem per Firmarium vel vicarium deserviri, deputando ipsi vicario, vel Firmario certam suorum proventuum portionem, etc.
Huc spectant Statuta Eccl. Aurelian. art. 54. apud eumdem Marten. ibid. col. 1279 :
Statuimus ut Capellani nullatenus ad Firmas accipiendas admittantur, nisi prius Archidiaconorum suorum assensu requisito et obtento.
Vide in Firma 3.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1321. in Chartul. S. Maglor. Paris. ch. 113 :
Petrus de Villaribus capellanus Firmarius et locum tenens curati ecclesiæ S. Eustachii, etc. Martinus de Migneries presbyter Firmarius ecclesiæ parrochialis S. Sulpitii de Nogento,
in Ch. ann. 1450. ex Tabul. S. Germ. Prat. Alia ann. 1456. ex Chartul. Latiniac. fol. 177. v° :
Prestre Fermier ou vicaire de l'église parrochial de Croissy.
Vide infra Mercenarius.
P. Carpentier, 1766.
Firmarius dictus etiam monachus, cui ad tempus præpositura regenda dabatur ab abbate. Charta Rich. abb. ann. 1372. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
Attendens præposituram meam de Anthogniaco..... esse ac fuisse.... dabilem ad firmam majorem vel minorem, secundum temporum varietatem, non tantum religiosis, sed etiam secularibus personis, religiososque præpositos, Firmarios nuncupari, ipsosque ad nutum abbatis, quicumque fuerit pro tempore, omnino revocabiles ;.... in ipsaque præpositura nichil spiritualitatis existere, nec eam sortiri naturam beneficii ecclesiastici quovis modo, etc.