« »
 
[]« Fissina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 513c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISSINA
FISSINA, Fuscina. Tabularium Vindocinense Ch. 240 :
Dedit unum vivarium, et 12. combros in flumine Ledi, atque 20. Fissinas in eodem flumine, quæ ponuntur ad capiendas anguillas.
Vide Fossina.
P. Carpentier, 1766.
Minus bene ; est enim Fiscinæ species viminibus contexta, anguillis capiendis potissimum apta. Fisseliere vero, Pedicæ genus ad capiendos feles silvestres, quos Fissiaux vocabant. Lit. remiss. ann. 1446. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 498 :
Une Fisseliere à prendre bestes, que on appelle fissiaulx.
Ex ordine alphabetico verborum in primo Glossarii editione conjectare licet vitio typographi Fissina exaratum esse pro Fiscina.