« »
 
[]« 2 fistula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISTULA2
2. FISTULA, Morbi species, quæ Westphalis die pistelen dicitur, sive defluxiones humorum. Vita B. Godefridi Cappenbergensis num. 26 :
Fuit Sacerdos quidam,.... quem Fistulæ per multos dies adeo debilitaverant, quod vix moveri potuit.
Vide Jo. Cratonem ad Dioscoridis lib. 2. Parabil. cap. 208.
P. Carpentier, 1766.
◊ Mirac. MSS. Urbani PP. V. :
Fistula in oculo taliter grossum et inflammatum, in quo supervenerunt vermes, et [] jam offuscaverant visum. Flestre,
in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 391. et 408.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Notum est a Medicis antiquis hodiernisque Fistulas appellari ulcera angusta, callosa et sinuosa. Horum meminere Cornel. Nepos, Plinius et alii, qui ipso Fistulæ vocabulo usi fuerunt non semel. Hinc Joan. de Janua : Fistula etiam dicitur quædam infirmitas ; unde Fistulatus, Fistulosus, qui Fistulam illam patitur. Fistula, Une grief maladie, Lat. Gall. Sangerm. Vide Fistulatus.
Infistulatus, hoc morbo laborans, apud Conradum Marpurgensem de Miraculis S. Elisabeth pag. 281. 292.