« »
 
[]« Fixoria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 515a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIXORIA
FIXORIA, Limes agro positus et infixus. Vetus Charta apud Catellum in Vicecomitibus Biterrens. pag. 651 :
Cum esset contentio de termino et Fixoriis de villa Aspirano.
Notitia ann. 832. in Append. ad Marcam Hispan. col. 769 :
Dederunt ad ipsa cella terminia, et fecerunt Fixorias, et fecerunt charactera, sicut Lex Gothorum continet.
Charta ann. 884. ex Tabulario Gerundensi, apud Baluzium in Addit. ad Capitul. n. 118 :
Et tunc ordinaverunt,... ut infra ipsas villas,... Fixurias vel terminia mitterent quinque petras fictas, sicuti et fecerunt.
Charta Alfonsi Imperat. Hispaniæ æræ 1175. apud Anton de Yepez tom. 7 :
Et mando judici de Zamora, quod ponat ibi inter montem et viam unum lapidem magnum bene Affixatum pro termino.
Vide Arca 1.