« 1 flabellum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 515b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLABELLUM1
1. FLABELLUM, Ugutioni et Jo. de Janua :
Muscarium, sc. quo muscas abigimus.Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Flabellum, Esmouchoer.Præsertim illud, cujus usus in sacris liturgiis. S. Hieronym. Epist. 27. cap. 13 :
Ipsa assidere lectulo, Flabellum tenere, sustentare caput, etc.Hildebertus Episcopus Cenomanensis apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 162 :
Flabellum tibimisi, congruum scilicet propulsandis muscis instrumentum.Ubi agit de flabello, cujus est usus in Missæ celebratione, et de ejus mystica significatione. Sic autem describitur a Bernardo Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 37. ex quo hausit, quæ habet Udalricus lib. 2. cap. 29. pag. 142 :
Unus autem ministrorum, quisemper duo debent esse, stans cum Flabello prope Sacerdotem, ex quo muscarum infestatio exurgere incipit, donec finiatur, eas arcere a sacrificio et ab altari, seu ab ipso sacerdote non negligit. Flabellum argenteum,inter ministeria sacra habetur apud Hariulfum lib. 3. cap. 3. et in Testamento S. Everardi apud Miræum in Cod. Donat. piar. cap. 21. Ecclesiasticis Scriptoribus Græcis ῾ριπίδιον dicitur, Auctori Constit. Apostol. lib. 8. cap. 12. Jobio lib. 5. cap. 25. apud Photium Cod. 222. Theostericto in Vita S. Nicetæ Hegumeni num. 14. Germano Patr. CP. in Theoria mystica, in Chronico Alexandrino pag. 894. Simeoni Thess. pag. 225. in Catalogo Offic. Eccl. CP. a Medonio edito, ubi de Magno Oeconomo, etc. De Diacono autem flabellum tenente, dum sacra peraguntur, agunt Joan. Moschus in Prato spirit. cap. 150. 196. idem Theosterictus loco citato, Abbas Venusinus in Vita S. Petri Abbatis Cavensis n. 11. Hildebertus Cenomanensis Episcopus Epist. 8. Vita S. Petri Episcopi Policastrensis apud Ughell. tom. 7. Ital. sacræ pag. 766. Durandus Mimatensis lib. 4. cap. 35. n. 8. 9. Durandus Monachus, Morinus de Sacris Ordinat. pag. 217. Menardus ad Gregorii M. Sacrament. pag. 319. Habertus ad Liturg. Goarus ad Eucholog. et alii. Nos etiam in Glossar. med. Græcit. in Ῥιπίδιον. De flabellis vero, quæ Buffadors Itali vocant, exstat locus insignis apud Gregor. Nazianz. orat. 16 :
Τοὺς δὲ ὑπὲρ ϰεφαλῆς ἄνεμον ταῖς ῾ριπῖσι σοφιζομένους, ϰαὶ ταῖς ἐϰ χειρῶν αὔραις τὸ πλῆθος τῶν σαρϰῶν ἀναψύχοντας.Vide Muscarium.