« »
 
[]« Muscarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 555b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCARIUM
MUSCARIUM, Μυοσόϐιον, in Gloss. Lat. Gr. Gloss. Lat. MS. Reg. : Flavellum, Muscarium. Jo. de Janua : Flabellum, Muscarium, scilicet quo muscas abigimus. S. Hieronym. Epist. 20 :
Quod autem et matronis offertis Muscaria, parvis animalibus eventilandis, etc. Moschetto,
Italis :
Moschetum,
in Statut. Mediolan. part. 2. cap. 457. Vide Flabellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insigne est inprimis Muscarium in ecclesia Trenorchiensi asservatum, quod delineari curavit Auctor Historiæ ejusdem loci propediem in publicum prodituræ. Cui usui fuerit indicant versus ei inscripti, referente Mabillonio tom. 4. Annal. pag. 356 :
Sunt duo quæ modicum confert æstate flabellum :
Infestas abigit muscas, et mitigat æstum.
Manubrium eburneum sculptili opere decorum duos amplius pedes longum est, in quo auctoris nomen hoc versu exprimitur :
Joel me sanctæ fecit in honore Mariæ.