« »
 
[]« Flammula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 519a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLAMMULA
FLAMMULA, Vexillum in flammæ speciem desinens, cujusmodi est illud, quod Carolo M. porrigit S. Petrus, in Lateranensibus Parietinis apud Nicolaum Alemannum. Flammeum vexillum, apud Ammianum lib. 20. pag. 163. S. Fulgentius Homil. 56 :
Ante carrucum Imperatoris, qui præcedunt Metatores, Palatini, Protectores, Tribuni, Duces, et Comites, Signa, Dracones, et Vexilla, et Flammulæ illæ concordissimæ pannorum diversitate gaudentes, tubæ sonantes, etc.
Anastasius in Stephano IV. PP. pag. 92 :
Romanum urbem ingressi sunt, et per muros civitatis cum Flammula ascendebant.
Instrumentum anni 1382. Histor. Harcur. tom. 3. pag. 921 :
Flammula.... ex penetralibus Dionysiaci Cœnobii deprompta Petro Villerio fortissimo viro tradita.
Et pag. 1117 :
Petrus Villarius Flammulam gessit.
Vox Scriptoribus Byzantinis nota. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Σύνθεμα, γνώρισμα, σημεῖον, βάνδον, φλάμουλον,
quæ vox hac notione habetur in Leonis Tactitis cap. 5. § 5. cap. 6. § 2. 18. 25. cap. 12. § 54. 104. 118. apud Nicetam, Codinum, et alios. Φλάμουρον etiam dixere recentiores Græci. Narratio MS. de Belissario :
Συϰονοῦσι τὰ φλάμουρα τῶν βασιλέων τότε, μετὰ ξαμήτου, ταῦτα δὲ μετα τῶν ϰορδουνίων.
Vide Dissertat. nostram de Auriflamma ad Joinvillam, Gallandum Tract. Gall. des Enseignes de France pag. 37. et 38. Gloss. Basilicon, Meursii, Rigaltii, et aliorum. Cangii med. Græc. col. 1681.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstat alter locus tom. 2. Annal. Bened. pag. 332. ex veteri Codice Bibl. Ottobon. depromtus, ubi agitur de Processione Litaniarum majorum in Monasterio Centulensi, sicque legitur :
Hos omnes subsequebantur pueri septem cum totidem Flammulis,
seu tædis, inquit Mabillonius : suspicor ego Flammulas etiam hic fuisse vexilla minora a pueris delata, cum consuetudo sit in Litaniis majoribus vexilla deferri, et pueri illi incederent medii inter clerum et plebem, ubi nulla erat ratio facium deferendarum.