« »
 
[]« 1 floretus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 527a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLORETUS1
1. FLORETUS. Joanni de Janua, Floretum, est locus ubi flores abundant. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Floretum, Lieu flouri, ou fleurs habundent. Eckeardus apud Canisium tom. 5. Antiq. lectionum pag. 785 :
Tecum in Floretis liceat mihi ludere lætis.
Sic etiam quidam Liber versibus scriptus, qui editus est Lugduni cum Catone, Theodolo, libro Tobiæ, et Parabolis Alani ann. 1509. inscribitur. Idem in Proœmio :
Hic liber extractus de pluribus est vocitatus
Recte Floretus, quia flos est inde receptus, etc.
Clementis PP. esse dicitur in MS. Codice Bibliothecæ Regiæ 1505.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem Liber Lugduni editus cum glossis seu commentariis Johannis Gersonii Cancellarii Parisiensis apud Joh. Fabri ann. 1494. beato Bernardo adscribitur post proœmium his verbis :
Incipit liber nomine Floretus a beato Bernardo Clarevallis metrice accumulatus, etc.
Asservatur autem in Musæo Cl. Jurisperiti D. Maillard, qui nec Floretum, nec Glossas Gersonii, inter germana spuriave utriusque opera ab Editoribus recenseri primus observavit.
P. Carpentier, 1766.
De libro, qui sub hoc titulo adscribitur S. Bernardo, consule Biblioth. Script. Cisterc. pag. 41. col. 1. Sunt et alia opuscula eodem nomine ornata, ut puta,
Floretum Philosophicum seu ludus Meudonianus in terminos philosophiæ
, editum Paris. ann. 1649. Quod Floriaco infra Modunum scriptum fuerit, sic appellatum. De his aliisque similibus belle Erasmus in Anti-barbaro :
Alius [] quod somniavit Gemmulam, alius Margaritam appellat ; hic Floretum, ille Rosetum inscripsit : at in medio, o bone Deus ! ut nihil nisi carduos et lolium invenias.